|
Alii vero qui mundum istum non existimant sempiternum, sive non eum
solum, sed innumerabiles opinentur, sive solum quidem esse, sed
certis saeculorum intervallis innumerabiliter oriri et occidere ;
necesse est fateantur hominum genus prius sine hominibus gignentibus
extitisse. Neque enim ut alluvionibus incendiisque terrarum, quas
illi non putant toto prorsus orbe contingere, et ideo paucos homines ex
quibus multitudo pristina reparetur, semper remanere contendunt, ita
et hi possunt putare, quod aliqui hominum pereunte mundo relinquantur
in mundo : sed sicut ipsum mundum ex materia sua renasci existimant,
ita in illo ex elementis ejus genus humanum, ac deinde a parentibus
progeniem pullulare mortalium, sicut aliorum animalium.
|
|