|
Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio verteretur, eis
qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut
etiam Plato apertissime confitetur (In Timaeo), quamvis a
nonnullis contra quam loquitur, sensisse credatur: hoc etiam de prima
hominis conditione responderim, propter eos qui similiter moventur,
cur homo per innumerabilia atque infinita retro tempora creatus non
sit, tamque sero sit conditus, ut minus quam sex millia sint annorum,
ex quo esse coepisse in sacris Litteris invenitur . Si enim brevitas
eos offendit temporis, quod tam pauci eis videntur anni ex quo
institutus homo in nostris auctoritatibus legitur; considerent nihil
esse diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia saeculorum
spatia definita, si aeternitati interminatae comparentur, non exigua
existimanda esse, sed nulla. Ac per hoc, si non quinque vel sex,
verum etiam sexaginta millia, sive sexcenta, aut sexagies, aut
sexcenties, aut sexcenties millies dicerentur annorum; aut itidem per
totidem toties multiplicaretur haec summa, ubi jam nullum numeri nomen
haberemus, ex quo Deus hominem fecit; similiter quaeri posset, cur
ante non fecerit. Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus
aeterna sine initio tanta est, ut si ei conferatur quamlibet magna et
ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii
terminetur, nec saltem tanta videri debeat, quanta si humoris
brevissimam guttam universo mari, etiam quantum Oceanus circumfluit,
comparemus: quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum
incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud vero temporis
spatium, quod ab initio aliquo progreditur et aliquo termino
coercetur, magnitudine quantacumque tendatur, comparatum illi quod
initium non habet, nescio utrum pro minimo, an potius pro nullo
deputandum est. Hinc enim si a fine vel brevissima singillatim momenta
detrahantur, decrescente numero, licet tam ingenti, ut vocabulum non
inveniat retrorsum redeundo; tanquam si hominis dies ab illo in quo
nunc vivit, usque ad illum in quo natus est, detrahas: quandoque ad
initium illa detractio perducetur. Si autem detrahantur retrorsus in
spatio, quod a nullo coepit exordio, non dico singillatim minuta
momenta, vel horarum aut dierum aut mensium aut annorum etiam
quantitates; sed tam magna spatia, quanta illa summa comprehendit
annorum, quae jam dici a quibuslibet computatoribus non potest, quae
tamen momentorum minutatim detractione consumitur; et detrahantur haec
tanta spatia, non semel atque iterum saepiusque, sed semper: quid
fit, quid agitur, quando nunquam ad initium, quod omnino nullum est,
pervenitur? Quapropter, quod nos modo quaerimus post quinque millia
et quod excurrit annorum, possent et posteri etiam post annorum
sexcenties millies eadem curiositate requirere, si in tantum haec
mortalitas hominum exoriendo et occumbendo, et imperita perseveraret
infirmitas. Potuerunt et qui fuerunt ante nos, ipsis recentibus
hominis creati temporibus, istam movere quaestionem. Ipse denique
primus homo, vel postridie, vel eodem die posteaquam factus est,
potuit inquirere, cur non ante sit factus. Et quandocumque antea
factus esset, non vires tunc alias et alias nunc, vel etiam postea,
ista de initio rerum temporalium controversia reperiret.
|
|