|
1. Hanc autem se philosophi mundi hujus non aliter putaverunt posse
vel debere dissolvere, nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus
eadem semper fuisse renovata atque repetita in rerum natura, atque ita
deinceps fore sine cessatione asseverarent volumina venientium
praetereuntiumque saeculorum: sive in mundo permanente isti circuitus
fierent, sive certis intervallis oriens et occidens mundus eadem semper
quasi nova, quae transacta et quae ventura sunt, exhiberet. A quo
ludibrio prorsus immortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit,
liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem,
et ad veram miseriam sine cessatione redeuntem. Quomodo enim vera
beatitudo est, de cujus nunquam aeternitate confiditur, dum anima
venturam miseriam aut imperitissime in veritate nescit, aut
infelicissime in beatitudine pertimescit? Aut si ad miserias nunquam
ulterius reditura, ex his ad beatitudinem pergit; fit ergo aliquid
novi in tempore, quod finem non habet temporis. Cur non ergo et
mundus? cur non et homo factus in mundo? ut illi nescio qui falsi
circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti, in doctrina sana
tramite recti itineris evitentur.
2. Nam quidam et illud quod legitur in libro Salomonis, qui vocatur
Ecclesiastes, Quid est quod fuit? Ipsum quod erit. Et quid est
quod factum est? Ipsum quod fiet: et non est omne recens sub sole.
Quis loquatur, et dicat , Ecce hoc novum est? Jam fuit in saeculis
quae fuerunt ante nos (Eccle. I, 9, 10); propter hos
circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta revocantes, dictum
intelligi volunt : quod ille aut de his rebus dixit, de quibus
superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis
venientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus; aut certe
de omnium rerum generibus, quae oriuntur, atque occidunt. Fuerunt
enim homines ante nos, sunt et nobiscum, et erunt post nos; ita
quaeque animantia, vel arbusta. Monstra quoque ipsa, quae inusitata
nascuntur, quamvis inter se diversa sint, et quaedam eorum semel facta
narrentur, tamen secundum id quod generaliter miracula et monstra
sunt, utique et fuerunt, et erunt; nec recens et novum est, ut
monstrum sub sole nascatur. Quamvis haec verba quidam sic
intellexerint, tanquam in praedestinatione Dei jam facta fuisse
omnia, sapiens ille voluisset intelligi, et ideo nihil recens esse sub
sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis verbis illos
circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem
temporum temporaliumque rerum volumina repeti, ut, verbi gratia,
sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi, et in ea
schola quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per
innumerabilia retro saecula, multum prolixis quidem intervallis, sed
tamen certis, et idem Plato et eadem civitas et eadem schola iidemque
discipuli repetiti, et per innumerabilia deinde saecula repetendi
sint: absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus
mortuus est pro peccatis nostris; resurgens autem a mortuis jam non
moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): et nos
post resurrectionem semper cum Domino erimus (I Thess. IV,
16), cui modo dicimus, quod sacer admonet Psalmus, Tu,
Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in
aeternum. Satis autem istis existimo convenire quod sequitur, In
circuitu impii ambulant (Psal. XI, 8, 9): non quia per
circulos quos opinantur, eorum vita est recursura; sed quia modo talis
est erroris eorum via, id est, falsa doctrina.
|
|