|
Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me
fateor ignorare: non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse
coaeternum. Dicit etiam Apostolus tempora aeterna, nec ea futura,
sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: In spem
vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna ;
manifestavit autem temporibus suis Verbum suum (Tit. I, 2 et
3). Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non
fuerint Deo coaeterna. Si quidem ille ante tempora aeterna non solum
erat, verum etiam promisit vitam aeternam, quam manifestavit
temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? Hoc
est enim vita aeterna. Quomodo autem promisit, cum hominibus utique
promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna; nisi quia in ipsius
aeternitate, atque in ipso ejus Verbo eidem coaeterno, jam
praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?
|
|