|
1. Illud quoque non dubito, antequam primus homo creatus esset,
nunquam quemquam hominem fuisse: nec eumdem ipsum, nescio quibus
circuitibus, nescio quoties revolutum, nec alium aliquem natura
similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent,
quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt, nulla infinita ulla
scientia posse comprehendi: ac per hoc Deus inquiunt, rerum quas
facit , omnium finitarum omnes finitas apud se rationes habet.
Bonitas autem ejus nunquam vacua fuisse credenda est, ne sit
temporalis ejus operatio, cujus retro fuerit aeterna cessatio, quasi
poenituerit eum prioris sine initio vacationis, ac propterea sit operis
aggressus initium. Et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper
repeti, eademque semper repetenda transcurrere: vel manente mundo
mutabiliter, qui licet nunquam non fuerit et sine initio temporis tamen
factus est; vel ejus quoque ortu et occasu semper illis circuitibus
repetito, semperque repetendo: ne videlicet, si aliquando primum Dei
opera coepta dicantur, priorem suam sine initio vacationem tanquam
inertem ac desidiosam, et ideo sibi displicentem damnasse quodammodo,
atque ob hoc mutasse credatur. Si autem semper quidem temporalia, sed
alia atque alia perhibetur operatus, ac sic aliquando etiam ad hominem
faciendum, quem nunquam antea fecerat, pervenisse: non scientia, qua
putant non posse quaecumque infinita comprehendi, sed quasi ad horam,
sicut veniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia videatur fecisse
quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus
vel manente mundo, vel ipso quoque revolubiles ortus suos et occasus
eisdem circuitibus inserente, eadem temporalia repetuntur, nec ignavum
otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo
tribuitur, nec improvida temeritas operum suorum. Quoniam si non
eadem repetantur, non possunt infinita diversitate variata ulla ejus
scientia vel praescientia comprehendi.
2. Has argumentationes quibus impii nostram simplicem pietatem, ut
cum illis in circuitu ambulemus, de via recta conantur avertere, si
ratio refutare non posset, fides irridere deberet. Huc accedit, quod
in adjutorio Domini Dei nostri hos volubiles circulos, quos opinio
confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant,
ut in circuitu falso ambulare, quam vero et recto itinere malint, quod
mentem divinam omnino immutabilem cujuslibet infinitatis capacem, et
innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua
humana, mutabili, angustaque metiuntur. Et fit illis quod ait
Apostolus: comparantes enim semetipsos sibimetipsis , non intelligunt
(II Cor. X, 12). Nam quia illis quidquid novi faciendum
venit in mentem, novo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes
gerunt); profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed
semetipsos pro illo cogitantes, non illum sed se ipsos, nec illi, sed
sibi comparant. Nobis autem fas non est credere, aliter Deum affici
cum vacat, aliter cum operatur: quia nec affici dicendus est, tanquam
in ejus natura fiat aliquid, quod non ante fuerit. Patitur quippe qui
afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in
ejus vacatione cogitetur ignavia, desidia, inertia; sicut nec in ejus
opere labor, conatus, industria. Novit quiescens agere, et agens
quiescere. Potest ad opus novum, non novum, sed sempiternum adhibere
consilium; nec poenitendo quia prius cessa verat, coepit facere quod
non fecerat. Sed et si prius cessavit, et posterius operatus est
(quod nescio quemadmodum ab homine possit intelligi), hoc procul
dubio quod dicitur, prius et posterius, in rebus prius non
existentibus et posterius existentibus fuit. In illo autem non alteram
praecedentem altera subsequens mutavit aut abstulit voluntatem, sed una
eademque sempiterna et immutabili voluntate res quas condidit, et ut
prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent,
quando esse coeperunt: hinc eis qui talia videre possunt mirabiliter
fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita
bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in
non minore beatitate permansit.
|
|