|
Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt
posse comprehendi; restat eis ut dicere audeant, atque huic se
voragini profundae impietatis immergant, quod non omnes numeros Deus
noverit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est: quoniam in
quocumque numero finem faciendum putaveris, idem ipse, non dico uno
addito augeri, sed quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem
multitudinem continens in ipsa ratione atque scientia numerorum, non
solum duplicari, verum etiam multiplicari potest. Ita vero suis
quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse
cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diversi
sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane
numeros propter infinitatem nescit omnes Deus ; et usque ad quamdam
summam numerorum scientia Dei pervenit, caeteros ignorat? Quis hoc
etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros, et
eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, apud quos Plato Deum
magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem (In Timaeo):
et apud nos Deo dictum legitur, Omnia in mensura, et numero, et
pondere disposuisti (Sap. XI, 21)? De quo dicit et propheta,
Qui profert numerose saeculum (Isai XL, 26, sec. LXX).
Et Salvator in Evangelio, Capilli, inquit, vestri omnes numerati
sunt (Matth. X, 30). Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus
sit omnis numerus, cujus intelligentiae, sicut in Psalmo canitur,
non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Infinitas itaque numeri,
quamvis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen
incomprehensibilis ei cujus intelligentiae non est numerus. Quapropter
si, quidquid scientia comprehenditur, scientis comprehensione
finitur; profecto et omnis infinitas quodam ineffabli modo Deo finita
est, quia scientiae ipsius incomprehensibilis non est. Quare si
infinitas numerorum scientiae Dei, qua comprehenditur, esse non
potest infinita; qui tandem nos sumus homunculi, qui ejus scientiae
limites figere praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus
temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae
fecit vel praescire ut faciat, vel scire cum fecerit? cujus sapientia
simpliciter multiplex et uniformiter multiformis, tam incomprehensibili
comprehensione omnia incomprehensibilia comprehendit, ut quaecumque
nova et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere vellet,
inordinata et improvisa habere non posset; nec ea praevideret ex
proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.
|
|