|
1. Antequam de institutione hominis dicam, ubi duarum civitatum,
quantum ad rationalium mortalium genus attinet, apparebit exortus,
sicut superiore libro apparuisse in Angelis jam videtur; prius mihi
quaedam de ipsis Angelis video esse dicenda, quibus demonstretur,
quantum a nobis potest, quam non inconveniens neque incongrua dicatur
esse hominibus Angelisque societas: ut non quatuor, duae scilicet
Angelorum totidemque hominum, sed duae potius civitates, hoc est
societates, merito esse dicantur; una in bonis, altera in malis, non
solum Angelis, verum etiam hominibus constitutae.
2. Angelorum bonorum et malorum inter se contrarios appetitus non
naturis principiisque diversis, cum Deus omnium substantiarum bonus
auctor et conditor utrosque creaverit, sed voluntatibus et
cupiditatibus exstitisse, dubitare fas non est; dum alii constanter in
communi omnibus bono, quod ipse illis Deus est, atque in ejus
aeternitate, veritate, charitate persistunt; alii sua potestate
potius delectati, velut bonum suum sibi ipsi essent, a superiore
communi omnium beatifico bono ad propria defluxerunt; et habentes
elationis fastum pro excelsissima aeternitate, vanitatis astutiam pro
certissima veritate, studia partium pro individua charitate, superbi,
fallaces, invidi effecti sunt. Beatitudinis igitur illorum causa
est, adhaerere Deo. Quocirca istorum miseriae causa ex contrario est
intelligenda, quod est, non adhaerere Deo. Quamobrem, si cum
quaeritur quare illi beati sint, recte respondetur, quia adhaerent
Deo; et cum quaeritur cur isti sint miseri, recte respondetur, quia
non adhaerent Deo: non est creaturae rationalis vel intellectualis
bonum, quo beata sit, nisi Deus. Ita quamvis non omnis beata possit
esse creatura (neque enim hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae,
ligna, saxa, et si quid ejusmodi est), ea tamen quae potest, non ex
se ipsa potest, quia ex nihilo creata est; sed ex illo, a quo creata
est. Hoc enim adepto beata, quo amisso misera est. Ille vero qui
non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo ipse miser non potest
esse, quia non se potest amittere.
3. Dicimus itaque incommutabile bonum non esse, nisi unum verum
beatum Deum: ea vero quae fecit, bona quidem esse, quod ab illo;
verumtamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sunt.
Quanquam ergo summa non sint; quibus est Deus majus bonum: magna
sunt tamen ea mutabilia bona, quae adhaerere possunt ut beata sint,
immutabili bono; quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera
esse necesse sit. Nec ideo caetera in hac creaturae universitate
meliora sunt, quia misera esse non possunt. Neque enim caetera membra
corporis nostri ideo dicendum est oculis esse meliora, quia caeca esse
non possunt. Sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet,
quam lapis qui dolere nullo modo potest: ita rationalis natura
praestantior est etiam misera, quam illa quae rationis vel sensus est
expers, et ideo in eam non cadit miseria. Quod cum ita sit, huic
naturae, quae in tanta excellentia creata est, ut licet ipsa sit
mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo,
beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique
beata sit, eique explendae non sufficiat nisi Deus, profecto non illi
adhaerere, vitium est. Omne autem vitium naturae nocet, ac per hoc
contra naturam est. Ab illa igitur quae adhaeret Deo, non natura
differt ista, sed vitio: quo tamen etiam vitio valde magna multumque
laudabilis ostenditur ipsa natura. Cujus enim recte vituperatur
vitium, procul dubio natura laudatur. Nam recta vitii vituperatio
est, quod illo dehonestatur natura laudabilis. Sicut ergo cum vitium
oculorum dicitur caecitas, id ostenditur, quod ad naturam oculorum
pertinet visus; et cum vitium aurium dicitur surditas, ad earum
naturam pertinere demonstratur auditus: ita cum vitium creaturae
angelicae dicitur, quod non adhaeret Deo, hinc apertissime
declaratur, ejus naturae, ut Deo adhaereat, convenire. Quam porro
magna sit laus adhaerere Deo, ut ei vivat, inde sapiat, illo
gaudeat, tantoque bono sine morte, sine errore, sine molestia
perfruatur, quis cogitare digne possit, aut eloqui? Quapropter etiam
vitio malorum angelorum, quo non adhaerent Deo, quoniam omne vitium
naturae nocet, satis manifestatur Deum tam bonam eorum creasse
naturam, cui noxium sit non esse cum Deo.
|
|