|
1. Quorum enim aures piorum ferant, post emensam tot tantisque
calamitatibus vitam (si tamen ista vita dicenda est, quae potius mors
est, ita gravis, ut mors quae ab hac liberat, mortis hujus amore
timeatur , post tam magna mala tamque multa et horrenda, tandem
aliquando per veram religionem atque sapientiam expiata atque finita,
ita pervenire ad conspectum Dei, atque ita fieri beatum contemplatione
incorporeae lucis per participationem immutabilis immortalitatis ejus,
cujus adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit
deseri, et eos qui deserunt, ab illa aeternitate, veritate,
felicitate dejectos, tartareae mortalitati , turpi stultitiae,
miseriis exsecrabilibus implicari, ubi Deus amittatur, ubi odio
veritas habeatur, ubi per immundas nequitias beatitudo quaeratur; et
hoc itidem atque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis
intervallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc
propterea, ut possint Deo, circuitibus definitis euntibus semper
atque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et veras miserias,
alternatim quidem, sed revolutione incessabili sempiternas, nota esse
opera sua; quoniam neque a faciendo quiescere, neque sciendo possit ea
quae infinita sunt, indagare? quis haec audiat? quis credat? quis
ferat? Quae si vera essent, non solum tacerentur prudentius, verum
etiam (ut quomodo valeo dicam quod volo) doctius nescirentur. Nam si
haec illic in memoria non habebimus, et ideo beati erimus, cur hic per
eorum scientiam gravatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea
necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit
exspectatio, quam illic adeptio summi boni: quando hic aeterna vita
consequenda exspectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque
amittenda cognoscitur.
2. Si autem dicunt, neminem posse ad illam beatitudinem pervenire,
nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria vicissim alternant, in
hujus vitae eruditione cognoverit; quomodo ergo fatentur, quanto plus
quisque amaverit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem
perventurum, qui ea docent quibus amor ipse torpescat? Nam quis non
remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum,
et contra ejus veritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad ejus
plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione pervenerit;
quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se
futurum noverit inimicum? Sed absit ut vera sint, quae nobis minantur
veram miseriam nunquam finiendam, sed interpositionibus falsae
beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine
falsius atque fallacius, ubi nos futuros miseros, aut in tanta
veritatis luce nesciamus, aut in summa felicitatis arce timeamus? Si
enim venturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra
miseria, ubi venturam beatitudinem novimus. Si autem nos illic clades
imminens non latebit, beatius tempora transigit anima misera quibus
transactis ad beatitudinem sublevetur, quam beata quibus transactis in
miseriam revolvatur. Atque ita spes nostrae infelicitatis est felix et
felicitatis infelix. Unde fit, ut quia hic mala praesentia patimur,
ibi metuimus imminentia, verius semper miseri quam beati aliquando esse
possimus.
3. Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, convincente
veritate (illa enim nobis veraciter promittitur vera felicitas, cujus
erit semper retinenda, et nulla infelicitate rumpenda certa
securitas); viam rectam sequentes, quae nobis est Christus, eo duce
ac salvatore a vano et inepto impiorum circuitu iter fidei mentemque
avertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione
alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus
suorum opinionem sequi noluit, sive ipsius rei vanitate permotus, sive
jam tempora christiana reveritus; et quod in libro decimo commemoravi,
(cap. 30), dicere maluit, animam propter cognoscenda mala
traditam mundo, ut ab eis liberata atque purgata, cum ad Patrem
redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam
inimicam christianae fidei falsitatem detestari ac devitare debemus?
His autem circuitibus evacuatis atque frustratis, nulla necessitas nos
compellit, ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit
genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus novi,
quod non et antea certis intervallis temporum fuerit, et postea sit
futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut
nunquam antea liberata est, fit in illa aliquid quod antea nunquam
factum est , et hoc quidem valde magnum, id est, quae nunquam desinat
aeterna felicitas. Si autem in natura immortali fit tanta novitas ,
nullo repetita, nullo repetenda circuitu, cur in rebus mortalibus
fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis
novitatem, quoniam ad eam revertitur in qua semper fuit, ipsa certe
liberatio nova fit, cum de miseria liberatur in qua nunquam fuit, et
ipsa miseriae novitas in ea facta est quae nunquam fuit. Haec autem
novitas si non in rerum, quae divina providentia gubernantur, ordinem
venit, sed casu potius evenit, ubi sunt illi determinati dimensique
circuitus, in quibus nulla nova fiunt, sed repetuntur eadem quae
fuerunt? Si autem et haec novitas ab ordinatione providentiae non
excluditur, sive data sit anima, sive lapsa sit , possunt fieri
nova, quae neque antea facta sint, nec tamen a rerum ordine aliena
sint. Et si potuit anima facere per imprudentiam sibi novam miseriam,
quae non esset improvisa divinae providentiae, ut hanc quoque in rerum
ordine includeret, et ab hac eam non improvide liberaret; qua tandem
temeritate humanae vanitatis audemus negare divinitatem facere posse
res, non sibi, sed mundo novas, quas neque antea fecerit, nec unquam
habuerit improvisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad
miseriam non reversuras, sed cum hoc fit, in rebus nihil novi fieri,
quoniam semper aliae atque aliae liberatae sunt, et liberantur, et
liberabuntur: hoc certe concedant, si ita est, novas animas fieri,
quibus sit et nova miseria et nova liberatio. Nam si antiquas eas
dicunt esse, et retrorsum sempiternas, ex quibus quotidie novi fiant
homines, de quorum corporibus, si sapienter vixerint, ita
liberentur, ut nunquam ad miserias revolvantur, consequenter dicturi
sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum,
infinitis retro saeculis sufficere non valeret, ut ex illo semper
fierent homines, quorum essent animae ab ista semper mortalitate
liberandae, nunquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo
explicabunt, quomodo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint,
finitas volunt , infinitus sit numerus animarum.
4. Quapropter quoniam circuitus illi jam explosi sunt, quibus ad
easdem miserias necessario putabatur anima reditura; quid restat
convenientius pietati, quam credere non esse impossibile Deo, et ea
quae nunquam fecerit nova facere, et ineffabili praescientia voluntatem
mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec
ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi
viderint, qui de rerum infinitate cohibenda tam subtiliter disputant:
nos vero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim
potest, quid causae est ut negetur creari potuisse quod nunquam antea
creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui nunquam antea
fuit, non solum factus est semel, sed nunquam fieri desinet? Si
autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae
ad miseriam nunquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur;
etiam ipse sine dubio quicumque erit, ante utique nunquam fuit: qui
profecto crescere, et ad suae quantitatis terminum pervenire sine
aliquo non possit initio; quod initium eo modo antea nunquam fuit.
Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.
|
|