|
Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam
creavit, qua per rationem atque intelligentiam omnibus esset
praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et volatilibus,
quae mentem hujusmodi non haberent. Et cum virum terreno formasset ex
pulvere, eique animam qualem dixi, sive quam jam fecerat sufflando
indidisset, sive potius sufflando fecisset , eumque flatum quem
sufflando fecit, (nam quid est aliud sufflare, quam flatum facere?)
animam hominis esse voluisset, etiam conjugem illi in adjutorium
generandi ex ejus latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim
haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut videre solemus opifices ex
materia quacumque terrena corporalibus membris, quod artis industria
potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam
visibilia invisibiliter operatur. Sed haec fabulosa potius quam vera
esse arbitrantur, qui virtutem ac sapientiam Dei, qua novit et potest
etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et
quotidianis metiuntur operibus; ea vero quae primitus instituta sunt,
quoniam non noverunt, infideliter cogitant: quasi non haec ipsa quae
noverunt de humanis conceptibus atque partubus, si inexpertis
narrarentur, incredibiliora viderentur; quamvis et ea ipsa plerique
magis naturae corporalibus causis, quam operibus divinae mentis
assignent.
|
|