|
Cum enim alia sit species quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae
corporali, sicut operantur homines figuli et fabri atque id genus
opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus
animalium; alia vero quae intrinsecus efficientes causas habet de
secreto et occulto naturae viventis atque intelligentis arbitrio, quae
non solum naturales corporum species, verum etiam ipsas animantium
animas, dum non fit, facit: supradicta illa species artificibus
quibusque tribuatur; haec autem altera nonnisi uni artifici creatori et
conditori Deo, qui mundum ipsum et Angelos sine ullo mundo et sine
ullis Angelis fecit. Qua enim vi divina, et, ut ita dicam,
effectiva, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum
mundus fieret, rotunditas coeli et rotunditas solis; eadem vi divina
et effectiva, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem
rotunditas oculi et rotunditas pomi, et caeterae figurae naturales quas
videmus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed
intima Creatoris potentia, qui dixit, Coelum et terram ego impleo
(Jerem. XXIII, 24): et cujus sapientia est quae attingit a
fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap.
VIII, 1). Proinde, facti primitus Angeli cujusmodi
ministerium praebuerint Creatori caetera facienti, nescio; nec
tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod
possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut
omnino naturae sint, eis quoque faventibus illi Deo tribuo, cui se
etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione noverunt. Non solum
igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum
legamus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui
incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): sed ne ipsam quidem
terram, quamvis mater omnium fecunda videatur, quae germinibus
erumpentia promovet, et fixa radicibus continet, cum itidem legamus,
Deus illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium
corpus (Id. XV, 38). Ita nec feminam sui puerperii creatricem
appellare debemus, sed potius illum qui cuidam suo famulo dixit,
Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5). Et
quamvis anima sic vel sic affecta praegnantis valeat aliquibus velut
induere qualitatibus fetum, sicut de virgis variatis fecit Jacob, ut
pecora colore varia gignerentur (Gen. XXX, 37); naturam tamen
illam quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit.
Quaelibet igitur corporales vel seminales causae gignendis rebus
adhibeantur, sive operationibus Angelorum aut hominum, aut quorumque
animalium, sive marium feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam
desideria motusve animae matris valeant aliquid lineamentorum aut
colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus, ipsas omnino
naturas, quae sic vel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi
summus Deus: cujus occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili
praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est;
quia nisi faciente illo, non tale vel tale esset, sed prorsus esse non
posset . Quapropter, si in illa specie quam forinsecus corporalibus
opifices rebus imponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros
et architectos, sed reges, quorum voluntate, consilio, imperio
fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum habuisse dicimus
conditores: quanto potius nonnisi Deum debemus conditorem dicere
naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid quam ipse non
fecerit, nec operarios habet nisi quos ipse creaverit; et si potentiam
suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt,
sicut ante quam fierent non fuerunt? Sed ante dico, aeternitate, non
tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea,
quorum motibus currerent tempora?
|
|