|
Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse
voluit animalium caeterorum, ut immortalem partem ab ipso sumerent,
ipsi vero mortalem attexerent (In Timaeo). Proinde animarum
nostrarum eos creatores esse noluit, sed corporum. Unde quoniam
Porphyrius propter animae purgationem dicit omne corpus fugiendum,
simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui
immoderate ac inhoneste vixerint, propter luendas poenas ad corpora
redire mortalia, Plato quidem etiam ad bestiarum, Porphyrius
tantummodo ad hominum ; sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a
nobis volunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse
aliud quam fabros compedum carcerumve nostrorum; nec institutores, sed
inclusores alligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et gravissimis
vinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis
corporibus comminari; aut eos nobis deos colendos non praedicent,
quorum in nobis operationem ut, quantum possumus, fugiamus et
evadamus, hortantur; cum tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque
ita luunt poenas animae, cum ad istam vitam denuo revolvuntur; et
omnium viventium sive in coelo, sive in terra, nullus est conditor,
nisi a quo facta sunt coelum et terra. Nam si nulla causa est vivendi
in hoc corpore, nisi propter pudenda supplicia; quomodo dicit idem
Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum atque optimum,
nisi omnium animalium, id est immortalium et mortalium, generibus
impleretur (In Timaeo)? Si autem nostra institutio, qua vel
mortales conditi sumus, divinum munus est; quomodo poena est ad ista
corpora, id est ad divina beneficia, remeare? Et si Deus, quod
assidue Plato commemorat, sicut universi mundi, ita omnium animalium
species aeterna intelligentia continebat, quomodo non ipse cuncta
condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum
artem ineffabilis ejus et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
|
|