|
Proinde causa beatitudinis Angelorum bonorum ea verissima reperitur,
quod ei adhaerent qui summe est. Cum vero causa miseriae malorum
angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est
aversi, ad se ipsos conversi sunt, qui non summe sunt: et hoc vitium
quid aliud quam superbia nuncupatur? Initium quippe omnis peccati
superbia (Eccli. X, 15). Noluerunt ergo ad illum custodire
fortitudinem suam (Psal. LVIII, 10): et qui magis essent,
si ei qui summe est adhaererent; se illi praeferendo, id quod minus
est praetulerunt. Hic primus defectus et prima inopia primumque vitium
ejus naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset, et tamen ad
beatitudinem habendam, eo qui summe est frui posset, a quo aversa,
non quidem nulla, sed tamen minus esset, atque ob hoc misera fieret.
Hujus porro malae voluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil
invenitur. Quid est enim quod facit voluntatem malam, cum ipsa faciat
opus malum? Ac per hoc mala voluntas efficiens est operis mali, male
autem voluntatis efficiens est nihil. Quoniam si res aliqua est, aut
habet aut non habet aliquam voluntatem: si habet, au bonam profecto
habet, aut malam: si bonam, quis ita desipiat, ut dicat quod bona
voluntas faciat voluntatem malam? Erit enim, si ita est, bona
voluntas causa peccati: quo absurdius putari nihil potest. Si autem
res ista quae putatur facere voluntatem malam, ipsa quoque habet
voluntatem malam; etiam eam quae fecerit res, consequenter interrogo:
atque ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae voluntatis
inquiro. Non est enim prima voluntas mala, quam fecit voluntas mala
: sed illa prima est, quam nulla fecit. Nam si praecessit a qua
fieret, illa prior est, quae alteram fecit. Si respondetur quod eam
nulla res fecerit, et ideo semper fuerit; quaero utrum in aliqua
natura fuerit. Si enim in nulla fuit, omnino non fuit: si autem in
aliqua, vitiabat eam et corrumpebat, eratque illi noxia, ac per hoc
bono privabat. Et ideo in mala natura voluntas mala esse non poterat;
sed in bona, mutabili tamen, cui vitium hoc posset nocere. Si enim
non nocuit, non utique vitium fuit: ac per hoc nec mala voluntas
fuisse dicenda est. Porro si nocuit, bonum auferendo vel minuendo
utique nocuit. Non igitur esse potuit sempiterna voluntas mala in ea
re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala voluntas nocendo
posset adimere. Si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit,
quaero. Restat ut dicatur, quod ea res fecerit malam voluntatem, in
qua nulla voluntas fuit. Haec utrum superior sit, requiro; an
inferior, an aequalis. Sed si superior, utique melior: quomodo ergo
nullius, ac non potius bonae voluntatis? Hoc idem profecto et
aequalis . Duo quippe quandiu sunt pariter voluntatis bonae, non
facit alter in altero voluntatem malam. Relinquitur ut inferior res,
cui nulla voluntas est, fecerit angelicae naturae, quae prima
peccavit, voluntatem malam. Sed etiam res ipsa quaecumque est
inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est,
procul dubio bona est, habens modum et speciem suam in genere atque
ordine suo. Quomodo ergo res bona efficiens est voluntatis malae?
quomodo, inquam, bonum est causa mali? Cum enim se voluntas relicto
superiore ad inferiora convertit, efficitur mala: non quia malum est,
quo se convertit; sed quia perversa est ipsa conversio. Idcirco non
res inferior voluntatem malam fecit; sed rem inferiorem prave atque
inordinate ipsa quae facta est, appetivit. Si enim aliqui duo
aequaliter affecti animo et corpore videant unius corporis
pulchritudinem, qua visa unus eorum ad illicite perfruendum moveatur,
alter in voluntate pudica stabilis perseveret; quid putamus esse
causae, ut in illo fiat, in illo non fiat voluntas mala? Quae illam
res fecit, in quo facta est? Neque enim pulchritudo illa corporis;
nam eam non fecit in ambobus: quandoquidem amborum non dispariliter
occurrit aspectibus. An caro intuentis in causa est? Cur non et
illius? An vero animus? Cur non utriusque? Ambos enim et animo et
corpore aequaliter affectos fuisse praediximus. An dicendum est,
alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione tentatum? quasi non
eidem suggestioni et qualicumque suasioni propria voluntate
consenserit. Hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti
adhibuit voluntatem, quae in eo res fecerit, quaerimus. Nam ut hoc
quoque impedimentum ab ista quaestione tollatur, si eadem tentatione
ambo tententur, et unus ei cedat atque consentiat, alter idem qui
fuerat perseveret; quid aliud apparet, nisi unum voluisse, alterum
noluisse a castitate deficere? Unde, nisi propria voluntate, ubi
eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio? Amborum oculis
pariter visa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta
tentatio: propriam igitur in uno eorum voluntatem malam quae res
fecerit scire volentibus, si bene intueantur, nihil occurrit. Si
enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante voluntatem
malam nisi natura bona, cujus auctor Deus, qui est incommutabile
bonum? Qui ergo dicit eum qui consensit tentanti atque suadenti, cui
non consensit alius, ad illicite utendum pulchro corpore, quod
videndum ambobus pariter adfuit, cum ante illam visionem ac tentationem
similes ambo animo et corpore fuerint, ipsum sibi fecisse voluntatem
malam, quia utique bonus ante voluntatem malam fuerit; quaerat cur eam
fecerit, utrum quia natura est, an quia ex nihilo facta est: et
inveniet voluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed
ex eo quod de nihilo natura facta est. Nam si natura causa est
voluntatis malae, quid aliud cogimur dicere, nisi a bono fieri malum,
et bonum esse causam mali? siquidem a natura bona fit voluntas mala.
Quod unde fieri potest, ut natura bona, quamvis mutabilis, antequam
habeat voluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est, ipsam
voluntatem malam?
|
|