|
Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt, aut
in malis, utrum post mortem potius, an in morte dicendum est? Si
enim post mortem est, jam non ipsa mors, quae transacta atque
praeterita est, sed post eam vita praesens animae, bona seu mala est.
Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est, quando eam
patiebantur, cum morerentur: quoniam gravis et molestus eis inerat
sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo
vel bona, vel mala est, quae jam non est? Porro, si adhuc
diligentius attendamus, nec illa mors esse apparebit, cujus gravem ac
molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc
utique vivunt; et si adhuc vivunt, ante mortem quam in morte potius
esse dicendi sunt: quia illa cum venerit, aufert omnem corporis
sensum, qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc, quomodo
morientes dicamus eos qui nondum mortui sunt, sed imminente morte jam
extrema et mortifera afflictione jactantur, explicare difficile est:
etiamsi recte isti appellantur morientes; quia cum mors quae jam
impendet, advenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. Nullus
est ergo moriens, nisi vivens; quoniam cum in tanta est extremitate
vitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum
anima caruit, adhuc vivit. Idem ipse igitur simul et moriens est et
vivens: sed morti accedens, vita decedens ; adhuc tamen in vita,
quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit
a corpore. Sed si cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post
mortem potius erit; quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus
moriens erit, si moriens et vivens simul esse nullus potest: quamdiu
quippe anima in corpore est, non possumus negare viventem. Aut si
moriens potius dicendus est, in cujus jam corpore agitur ut moriatur,
nec simul quisquam potest esse vivens et moriens; quando sit vivens
nescio.
|
|