|
1. Si autem absurdum est ut hominem, antequam ad mortem perveniat,
jam esse dicamus in morte; (cui enim propinquat peragendo vitae suae
tempora, si jam in illa est?) maxime quia nimis est insolens, ut
simul et vivens esse dicatur et moriens, cum vigilans et dormiens simul
esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam
mors veniat, non est moriens, sed vivens: cum vero mors venerit,
mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc jam
post mortem. Quando ergo in morte? (tunc enim est moriens:) ut
quemadmodum tria sunt cum dicimus, Ante mortem, in morte, post
mortem; ita tria singulis singula, Vivens, moriens, mortuusque
reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit
vivens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem,
sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe
est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio vivit
homo, qui constat ex anima et corpore; ac per hoc adhuc ante mortem,
non in morte esse dicendus est: cum vero anima abscesserit, omnemque
abstulerit corporis sensum, jam post mortem mortuusque perhibetur.
Perit igitur inter utrumque, quo moriens, vel in morte sit: quoniam
si adhuc vivit, ante mortem est; si vivere destitit, jam post mortem
est. Nunquam ergo moriens, id est in morte esse comprehenditur. Ita
etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec invenitur: quia
sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum.
Nonne ergo videndum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse
dicatur? Si enim est, quando est quae in nullo, et in qua ullus esse
non potest? quandoquidem si vivitur, adhuc non est; quia hoc ante
mortem, non in morte: si autem vivere jam cessatum est, jam non est;
quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors
est ante vel post, quid est quod dicitur ante mortem, sive post
mortem? nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Atque utinam
in paradiso bene vivendo egissemus, ut revera nulla esset mors. Nunc
autem non solum est, verum etiam tam molesta est, ut nec ulla
explicari locutione possit, nec ulla ratione vitari.
2. Loquamur ergo secundum consuetudinem ; non enim aliter debemus:
et dicamus, Ante mortem, prius quam mors accidat; sicut scriptum
est, Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).
Dicamus etiam cum acciderit, Post mortem illius vel illius factum est
illud vel illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, velut
cum ita loquimur, Moriens ille testatus est, et illis atque illis
illud atque illud moriens dereliquit: quamvis hoc nisi vivens omnino
facere non posset, et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte.
Loquamur etiam sicut loquitur Scriptura divina, quae mortuos quoque
non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est
illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui (Psal. VI,
6). Donec enim reviviscant, recte dicuntur esse in morte; sicut in
somno esse quisque, donec evigilet, dicitur: quamvis in somno positos
dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos qui jam sunt
mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur qui, quantum attinet ad
corporis mortem, de qua nunc disserimus, jam sunt a corporibus
separati. Sed hoc est quod dixi explicari aliqua locutione non posse,
quonam modo vel morientes dicantur vivere, vel jam mortui etiam post
mortem adhuc esse dicantur in morte. Quomodo enim post mortem si adhuc
in morte? Praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos qui in
somno sunt dicimus dormientes; et qui in languore, languentes; et qui
in dolore, utique dolentes; et qui in vita, viventes: at vero mortui
priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt
appellari morientes. Unde non importune neque incongrue arbitror
accidisse, etsi non humana industria, judicio fortasse divino, ut hoc
verbum quod est, moritur, in latina lingua nec grammatici declinare
potuerint, ea regula qua caetera talia declinantur. Namque ab eo quod
est oritur, fit verbum praeteriti temporis, ortus est: et si qua
similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo
vero quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis verbum,
responderi assolet, mortuus est, u littera geminata. Sic enim
dicitur mortuus, quomodo fatuus, arduus, conspicuus, et si qua
similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt,
sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur quod
declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur
nomen. Convenienter itaque factum est, ut, quemadmodum id quod
significat, non potest agendo, ita ipsum verbum declinari loquendo non
possit . Agi tamen potest in adjutorio gratiae Redemptoris nostri,
ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa enim est gravior,
et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et
corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque complexu. Ibi e
contrario non erunt homines ante mortem atque post mortem, sed semper
in morte: ac per hoc nunquam viventes, nunquam mortui, sed sine fine
morientes. Nunquam enim erit homini pejus in morte, quam ubi erit
mors ipsa sine morte.
|
|