|
Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit
comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum, nec
obedientiam custodirent; utrum animae, an corporis, an totius
hominis, an illam quae appellatur secunda: respondendum est, Omnes.
Prima enim ex duabus constat; secunda ex omnibus tota. Sicut enim
universa terra ex multis terris, et universa Ecclesia ex multis
constat Ecclesiis; sic universa mors ex omnibus. Quoniam prima
constat ex duabus, una animae, altera corporis: ut sit prima totius
hominis mors, cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas
luit; secunda vero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas
luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso
constituerat, de cibo vetito, Quacumque die ederitis ex eo, morte
moriemini (Gen. II, 17): non tantum primae mortis partem
priorem, ubi anima privatur Deo; nec tantum posteriorem, ubi corpus
privatur anima; nec solum ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et a
corpore separata punitur: sed quidquid mortis est usque ad novissimam,
quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa
complexa est.
|
|