CAPUT XV. Quod Adam peccans prius reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo; et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse.

Quamobrem etiamsi in eo quod dictum est, Morte moriemini, quoniam non est dictum, Mortibus, eam solam intelligamus, quae fit cum anima deseritur sua vita, quod illi Deus est: (non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur, deseruit: ad malum quippe ejus prior est voluntas ejus; ad bonum vero ejus prior est voluntas Creatoris ejus, sive ut eam faceret quae nulla erat, sive ut reficiat quae lapsa perierat ): etiamsi ergo hanc intelligamus Deum denuntiasse mortem, in eo quod ait, Qua die ederitis ex illo, morte moriemini; tanquam diceret, Qua die me deserueritis per inobedientiam, deseram vos per justitiam: profecto in ea morte etiam caeterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae. Nam in eo quod inobediens motus in carne animae inobedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una in qua deseruit animam Deus. Ea significata est verbis ejus, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut attenderet ubi esset in quo non esset Deus. Cum vero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, venit in experimentum mors altera, de qua Deus peccatum adhuc puniens homini dixerat, Terra es, et in terram ibis (Ibid., 19): ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, compleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur. Neque enim corpus quod de terra est, rediret in terram, nisi sua morte, quae illi accidit cum deseritur sua vita, id est anima. Unde constat inter Christianos veraciter catholicam tenentes fidem, etiam ipsam nobis corporis mortem, non lege naturae, qua nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati: quoniam peccatum vindicans Deus, dixit homini, in quo tunc omnes eramus, Terra es, et in terram ibis.