|
Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani
difficillimis quaestionibus, nunc jam de lapsu primi hominis, imo
primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae
disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo
quo Angelos, condiderat Deus homines; ut etiam si peccassent, mori
omnino non possent: sed ita ut perfunctos obedientiae munere sine
interventu mortis angelica immortalitas et beata aeternitas sequeretur;
inobedientes autem mors plecteret damnatione justissima: quod etiam in
libro superiore jam diximus (cap. 21).
|
|