|
Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes
generis humani sanctae Scripturae veritate fuisse narrantur, ad
intelligibilia referunt, arboresque illas et ligna fructifera in
virtutes vitae moresque convertunt : tanquam visibilia et corporalia
illa non fuerint, sed intelligibilium significandorum causa eo modo
dicta vel scripta sint. Quasi propterea non potuerit esse paradisus
corporalis, quia potest etiam spiritualis intelligi: tanquam ideo non
fuerint duae mulieres, Agar et Sara, et ex illis duo filii
Abrahae, unus de ancilla, alius de libera, quia duo Testamenta in
eis figurata dicit Apostolus (Galat. IV, 22-24): aut ideo
de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit (Exod. XVII,
6; Num. XX, 11), quia potest illic figurata significatione
etiam Christus intelligi, eodem apostolo dicente, Petra autem erat
Christus (I Cor. X, 4). Nemo itaque prohibet intelligere
paradisum, vitam beatorum; quatuor ejus flumina, quatuor virtutes,
prudentiam, fortitudinem, temperantiam, atque justitiam; et ligna
ejus, omnes utiles disciplinas; et lignorum fructus, mores piorum;
et lignum vitae, ipsam bonorum omnium matrem sapientiam; et lignum
scientiae boni et mali, transgressi mandati experimentum. Poenam enim
peccatoribus bene utique, quoniam juste, constituit Deus, sed non
bono suo experitur homo. Possunt haec etiam in Ecclesia intelligi,
ut ea melius accipiamus tanquam prophetica indicia praecedentia
futurorum: paradisum scilicet ipsam Ecclesiam, sicut de illa legitur
in Cantico canticorum (Cant. IV, 13): quatuor autem paradisi
flumina, quatuor Evangelia; ligna fructifera, sanctos; fructus
autem eorum, opera eorum; lignum vitae, Sanctum sanctorum, utique
Christum; lignum scientiae boni et mali, proprium voluntatis
arbitrium. Nec se ipso quippe homo divina voluntate contempta nisi
perniciose uti potest: atque ita discit, quid intersit, utrum
inhaereat communi omnibus bono, an proprio delectetur. Se quippe
amans donatur sibi, ut inde timoribus moeroribusque completus cantet in
Psalmo, si tamen mala sua sentit, Ad me ipsum turbata est anima mea
(Psal. XLI, 7): correctusque jam dicat: Fortitudinem meam ad
te custodiam (Psal. LVIII, 10). Haec, et si qua alia
commodius dici possunt de intelligendo spiritualiter paradiso, nemine
prohibente dicantur: dum tamen et illius historiae veritas fidelissima
rerum gestarum narratione commendata credatur.
|
|