CAPUT XXIII. Quid intelligendum sit de corpore animali et de corpore spirituali: aut qui moriuntur in Adam, qui vero vivificantur in Christo.

1. Nam sicut corpora ista, quae habent animam viventem, nondum spiritum vivificantem, animalia dicuntur corpora; nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritualia vocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu vivificante passura. Tunc jam non terrenus, sed coelestis homo erit: non quia corpus quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono coelesti jam tale erit, ut etiam coelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conveniat. Primus autem homo de terra terrenus (I Cor. XV, 47), in animam viventem factus est, non in spiritum vivificantem, quod ei per obedientiae meritum servabatur. Ideo corpus ejus, quod cibo ac potu egebat, ne fame afficeretur ac siti, et non immortalitate illa absoluta atque indissolubili, sed ligno vitae a mortis necessitate prohibebatur, atque in juventutis flore tenebatur, non spirituale, sed animale fuisse, non dubium est: nequaquam tamen moriturum, nisi in Dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo corruisset. Et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen vitae prohibitus, traditus esset tempori vetustatique finiendus , in ea duntaxat vita, quam in corpore licet animali, donec spirituale obedientiae merito fieret, posset in paradiso, nisi peccasset, habere perpetuam. Quapropter, etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intelligamus simul significatam in eo quod Deus dixerat, Qua die ederitis ex illo, morte moriemini (Gen. II, 17); non ideo debet absurdum videri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumpserunt. Eo quippe die mutata in deterius vitiataque natura, atque a ligno vitae separatione justissima, mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus Propter quod Apostolus non ait, Corpus quidem moriturum est propter peccatum; sed ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Deinde subjungit: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Tunc ergo erit corpus in spiritum vivificantem, quod nunc est in animam viventem; et tamen mortuum dicit Apostolus, quia jam moriendi necessitate constrictum est. Tunc autem ita erat in animam viventem, quamvis non in spiritum vivificantem, ut tamen mortuum dici recte non posset; quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. Cum vero Deus et dicendo, Adam, ubi es? mortem significaverit animae, quae facta est illo deserente; et dicendo, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 9, 19), mortem significaverit corporis, quae illi fit anima discedente : propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse voluit propter dispensationem Testamenti novi, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo venisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus: mors vero secunda non utique communis est omnibus, propter eos qui secundum propositum vocati sunt , quos ante praescivit, et praedestinavit, sicut ait Apostolus, conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 28 et 29), quos a secunda morte per Mediatorem Dei gratia liberavit

2. In corpore ergo animali primum hominem factum, sic Apostolus loquitur. Volens enim ab spirituali quod in resurrectione futurum est, hoc quod nunc est animale discernere: Seminatur, inquit, in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Deinde ut hoc probaret, Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale. Et ut quid esset corpus animale ostenderet, Sic, inquit, scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem. Isto igitur modo voluit ostendere quid sit corpus animale, quamvis Scriptura non dixerit de primo homine, qui est appellatus Adam, quando illi anima flatu Dei creata est, Et factus est homo in corpore animali; sed, Factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). In eo ergo quod scriptum est, Factus est primus homo in animam viventem, voluit Apostolus intelligi corpus hominis animale. Spirituale autem quemadmodum intelligendum esset, ostendit addendo, Novissimus autem Adam in spiritum vivificantem: procul dubio Christum significans, qui jam ex mortuis ita resurrexit, ut mori omnino deinceps non possit. Denique sequitur et dicit: Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale. Ubi multo apertius declaravit, se animale corpus insinuasse in eo quod scriptum est, factum esse primum hominem in animam viventem: spirituale autem in eo quod ait, Novissimus Adam in spiritum vivificantem. Prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam, quamvis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus et nos, hactenus ejus mutata vitiataque natura, quatenus in illo, posteaquam peccavit, effectum est, unde haberet jam moriendi necessitatem; quale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non quidem necessitate, sed potestate: postea vero spirituale, quale jam praecessit in Christo tanquam in capite nostro, secuturum est autem in membris ejus ultima resurrectione mortuorum.

3. Adjungit deinde Apostolus duorum istorum hominum evidentissimam differentiam, dicens: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni: qualis coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terrem. induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 42-49). Hoc Apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis secundum Sacramentum regenerationis fiat; sicut alibi dicit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27): re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis quod est animale nascendo, spirituale factum fuerit resurgendo. Ut enim ejus itidem verbis utar, Spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Induimus autem imaginem terreni hominis propagatione praevaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio: sed induimus imaginem coelestis hominis gratia indulgentiae vitaeque perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, nonnisi per Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5): quem coelestem hominem vult intelligi, quia de coelo venit, ut terrenae mortalitatis corpore vestiretur, quod coelesti immortalitate vestiret. Coelestes vero ideo appellat et alios, quia fiunt per gratiam membra ejus, ut cum illis sit unus Christus, velut caput et corpus . Hoc in eadem Epistola evidentius ita ponit: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22). Jam utique in corpore spirituali, quod erit in spiritum vivificantem. Non quia omnes qui in Adam moriuntur, membra erunt Christi (ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte plectentur); sed ideo dictum est, omnes atque omnes, quia sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo corpore spirituali nisi in Christo vivificatur. Proinde nequaquam putandum est, nos in resurrectione tale corpus habituros, quale habuit homo primus ante peccatum. Neque illud quod dictum est, Qualis terrenus, tales et terreni; secundum illud intelligendum est, quod factum est admissione peccati. Non enim existimandum est, eum prius quam peccasset, spirituale corpus habuisse, et peccati merito in animale mutatum. Ut enim hoc putetur, parum attenduntur tanti verba doctoris, qui ait, Si est corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem. Numquid hoc post peccatum factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua beatissimus Apostolus ad corpus animale monstrandum, hoc testimonium Legis assumpsit?