|
1. Unde et illud parum considerate quibusdam visum est, in eo quod
legitur, Inspiravit Deus in faciem ejus spiritum vitae, et factus
est homo in animam viventem (Gen. II, 7), non tunc animam primo
homini datam, sed eam quae jam inerat, Spiritu sancto vivificatam.
Movet enim eos, quod Dominus Jesus posteaquam resurrexit a mortuis,
insufflavit, dicens discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum
(Joan. XX, 22). Unde tale aliquid existimant factum, quale
tunc factum est: quasi et hic secutus Evangelista dixerit, Et facti
sunt in animam viventem. Quod quidem si dictum esset, hoc
intelligeremus, quod animarum quaedam vita sit Spiritus Dei, sine
quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamvis earum praesentia
vivere corpora videantur. Sed non ita factum, quando est conditus
homo, satis ipsa libri verba testantur, quae ita se habent: Et
formavit Deus hominem pulverem de terra . Quod quidam planius
interpretandum putantes dixerunt, Et finxit Deus hominem de limo
terrae. Quoniam superius dictum fuerat, Fons autem ascendebat de
terra, et irrigabat omnem faciem terrae (Gen. II, 7, 6): ut
ex hoc limus intelligendus videretur, humore scilicet terraque
concretus. Ubi enim hoc dictum est, continuo sequitur, Et formavit
Deus hominem pulverem de terra: sicut graeci codices habent, unde in
latinam linguam Scriptura ista conversa est . Sive autem formavit,
sive finxit, quis dicere voluerit, quod graece dicitur
EPLASEN, ad rem nihil interest: magis tamen proprie dicitur,
finxit. Sed ambiguitas visa est devitanda eis, qui formavit dicere
maluerunt, eo quod in latina lingua illud magis obtinuit consuetudo,
ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante componunt .
Hunc igitur formatum hominem de terrae pulvere, sive limo (erat enim
pulvis humectus); hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut
Scriptura locuta est, pulverem de terra, animale corpus factum esse
docet Apostolus, cum animam accepit. Et factus est iste homo in
animam viventem: id est, formatus iste pulvis factus est in animam
viventem.
2. Jam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo:
quoniam homo non est corpus solum, vel anima sola, sed qui ex anima
constat et corpore. Hoc quidem verum est, quod non totus homo, sed
pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior
hominis pars est: sed cum est utrumque conjunctum simul, habet hominis
nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis
loquimur. Quis enim dicere prohibetur quotidiani quadam lege
sermonis, Homo ille defunctus est, et nunc in requie est vel in
poenis; cum de anima sola possit hoc dici: et, Illo aut illo loco
homo ille sepultus est; cum hoc nisi de solo corpore non possit
intelligi? An dicturi sunt, sic loqui Scripturam non solere
divinam? Imo vero illa ita nobis in hoc attestatur, ut etiam cum duo
ista conjuncta sunt et vivit homo, tamen etiam singula hominis vocabulo
appellet; animam scilicet interiorem hominem, corpus vero exteriorem
hominem vocans (II Cor. IV, 16), tanquam duo sint homines,
cum simul utrumque sit homo unus. Sed intelligendum est, secundum
quid dicatur homo ad imaginem Dei, et homo terra atque iturus in
terram. Illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem Deus
insufflando, vel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini,
id est hominis corpori: hoc autem secundum corpus, qualem hominem
Deus finxit ex pulvere, cui data est anima, ut fieret corpus
animale, id est homo in animam viventem.
3. Quapropter in eo quod Dominus fecit, quando insufflavit dicens,
Accipite Spiritum sanctum, nimirum hoc intelligi voluit, quod
Spiritus sanctus non tantum sit Patris, verum etiam Unigeniti ipsius
Spiritus. Idem ipse quippe Spiritus est et Patris et Filii, cum
quo est Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non
creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille corporeus de carnis
ore procedens substantia erat Spiritus sancti atque natura, sed potius
significatio, qua intelligeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri
esse Filioque communem: quia non sunt eis singulis singuli, sed unus
amborum est. Semper autem iste Spiritus in Scripturis sanctis graeco
vocabulo PNEYMA dicitur, sicut eum et hoc loco Dominus
appellavit, quando eum corporalis sui oris flatu significans,
discipulis suis dedit: et locis omnibus divinorum eloquiorum non mihi
aliter unquam nuncupatus occurrit. Hic vero, ubi legitur, Et finxit
Deus hominem pulverem de terra, et insufflavit, sive inspiravit in
faciem ejus spiritum vitae; non ait graecus PNEYMA, quod solet
dici Spiritus sanctus, sed PNOEN: quod nomen in creatura quam in
Creatore frequentius legitur: unde nonnulli etiam Latini, propter
differentiam, hoc vocabulum non spiritum, sed flatum appellare
maluerunt. Hoc enim est in graeco etiam illo loco apud Isaiam, ubi
Deus dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16, sec.
LXX), omnem animam sine dubitatione significans. Quod itaque
graece PNOE dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum,
aliquando inspirationem, vel adspirationem, quando etiam Dei
dicitur, interpretati sunt : PNEYMA, vero nunquam nisi
spiritum; sive hominis, de quo ait Apostolus, Quis enim scit
hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I
Cor. II, 11)? sive pecoris, sicut in Salomonis libro scriptum
est, Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in coelum, et
spiritus pecoris descendat deorsum in terram (Eccle. III,
21)? sive istum corporeum, qui etiam ventus dicitur: nam ejus hoc
nomen est, ubi in Psalmo canitur, Ignis, grando, nix, glacies,
spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8): sive jam non
creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus in
Evangelio, Accipite Spiritum sanctum; eum corporei sui oris
significans flatu. Et ubi ait, Ite, baptizate omnes gentes in
nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII,
19): ubi ipsa Trinitas excellentissime et evidentissime commendata
est. Et ubi legitur, Deus spiritus est (Joan. IV, 24). Et
aliis plurimis sacrarum Litterarum locis. In his quippe omnibus
testimoniis Scripturarum, quantum ad Graecos attinet, non PNOEN
videmus scriptum esse, sed PNEYMA: quantum autem ad Latinos,
non flatum, sed spiritum. Quapropter in eo quod scriptum est,
Inspiravit, vel, si magis proprie dicendum est, Insufflavit in
faciem ejus spiritum vitae; si graecus non PNOEN, sicut ibi
legitur, sed PNEYMA posuisset, nec sic esset consequens, ut
Creatorem Spiritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus
sanctus, intelligere cogeremur: quandoquidem PNEYMA, ut dictum
est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura dici solere
manifestum est.
4. Sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet vitae, nisi
illic Spiritum sanctum vellet intelligi: et cum dixisset, Factus est
homo in animam, non adderet, viventem, nisi animae vitam
significaret, quae illi divinitus impertitur dono Spiritus Dei. Cum
enim vivat anima, inquiunt, proprio suae vitae modo, quid opus erat
addere viventem, nisi ut ea vita intelligeretur, quae illi per
Spiritum sanctum datur? Hoc quid est aliud, nisi diligenter pro
humana suspicione contendere, et Scripturas sanctas negligenter
attendere? Quid enim magnum erat non ire longius, sed in eodem libro
ipso paulo superius legere, Producat terra animam viventem (Gen.
I, 24); quando animalia terrestria cuncta creata sunt? Deinde
aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro, quid magnum erat
advertere quod scriptum est, Et omnia quae habent spiritum vitae, et
omnis qui erat super aridam, mortuus est (Id. VII, 22); cum
insinuaret omnia quae vivebant in terra periisse diluvio? Si ergo et
animam viventem, et spiritum vitae etiam in pecoribus invenimus, sicut
loqui divina Scriptura consuevit; et cum hoc quoque loco, ubi
legitur, Omnia quae habent spiritum vitae, non graecus PNEYMA,
sed PNOEN dixerit: cur non dicimus, Quid opus erat ut adderet,
viventem, cum anima nisi vivat esse non possit? aut, Quid opus erat
ut adderet, vitae, cum dixisset spiritum? Sed intelligimus spiritum
vitae, et animam viventem Scripturam suo more dixisse, cum animalia,
id est corpora animata, vellet intelligi, quibus inesset per animam
perspicuus iste etiam corporis sensus. In hominis autem conditione
obliviscimur, quemadmodum loqui Scriptura consueverit, cum suo
prorsus more locuta sit: quo insinuaret hominem etiam rationali anima
accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et terra producentibus,
sed Deo flante creatam voluit intelligi; sic tamen factum, ut in
corpore animali, quod fit anima in eo vivente, sicut illa animalia
viveret, de quibus dixit, Producat terra animam viventem: et quae
itidem dicit habuisse in se spiritum vitae; ubi etiam in graeco non
dixit PNEYMA, sed PNOEN: non utique Spiritum sanctum, sed
eorum animam tali exprimens nomine.
5. Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intelligitur,
quem si animam crediderimus, consequens erit ut ejusdem fateamur esse
substantiae, paremque illius Sapientiae, quae dicit, Ego ex ore
Altissimi providi (Eccli. XXIV, 5). Non quidem dixit
Sapientia ore Dei efflatam se fuisse, sed ex ejus ore prodisse.
Sicut autem nos possumus, non de nostra natura qua homines sumus, sed
de isto aere circumfuso, quem spirando ac respirando ducimus ac
reducimus , flatum facere cum sufflamus: ita omnipotens Deus, non de
sua natura, neque de subjacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit
facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse vel
insufflasse convenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed
immutabilis mutabilem; quia non creatus creatum. Verumtamen ut sciant
isti, qui de Scripturis loqui volunt, et Scripturarum locutiones non
advertunt, non hoc solum dici exire ex ore Dei, quod est aequalis
ejusdemque naturae, audiant, vel legant quod Deo dicente scriptum
est: Quoniam tepidus es, et neque calidus neque frigidus, incipiam
te evomere ex ore meo (Apoc. III, 16).
6. Nulla itaque causa est, cur apertissime loquenti resistamus
Apostolo, ubi ab spirituali corpore corpus animale discernens, id
est, ab illo in quo futuri sumus, hoc in quo nunc sumus, ait:
Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: si est corpus
animale, est et spirituale, sicut scriptum est, Factus est primus
homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum
vivificantem. Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale;
postea, quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus
homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni: qualis
coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni,
induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV,
44-49). De quibus omnibus apostolicis verbis superius locuti
sumus. Corpus igitur animale, in quo primum hominem Adam factum esse
dicit Apostolus, sic erat factum, non ut mori omnino non posset; sed
ut non moreretur, nisi homo peccasset. Nam illud quod spiritu
vivificante spirituale erit et immortale, mori omnino non poterit.
Sicut anima creata est immortalis, quae licet peccato mortua
perhibeatur carens quadam vita sua, hoc est Dei Spiritu, quo etiam
sapienter et beate vivere poterat: tamen propria quadam, licet
misera, vita sua non desinit vivere; quia immortalis est creata.
Sicut etiam desertores angeli, licet secundum quemdam modum mortui
sint peccando; quia fontem vitae deseruerunt, qui Deus est, quem
potando, sapienter beateque poterant vivere: tamen non sic mori
potuerunt, ut omnnio desisterent vivere atque sentire; quoniam
immortales creati sunt: atque ita in secundam mortem post ultimum
praecipitabuntur judicium, ut nec illic vita careant; quandoquidem
etiam sensu, cum in doloribus futuri sunt, non carebunt. Sed homines
ad Dei gratiam pertinentes cives sanctorum Angelorum in beata vita
manentium, ita spiritualibus corporibus induentur, ut neque peccent
amplius, neque moriantur: ea tamen immortalitate vestiti, quae,
sicut Angelorum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente
carnis, sed nulla omnino carnali corruptibilitate vel tarditate
remanente.
7. Sequitur autem quaestio necessario pertractanda, et Domino Deo
veritatis adjuvante solvenda. Si libido membrorum inobedientium ex
peccato inobedientiae in illis primis hominibus, cum illos divina
gratia deseruisset, exorta est; unde in suam nuditatem oculos
aperuerunt, id est, eam curiosius adverterunt, et quia impudens motus
voluntatis arbitrio resistebat, pudenda texerunt: quomodo essent
filios propagaturi, si, ut creati fuerant, sine praevaricatione
mansissent. Sed quia et liber iste claudendus est, nec tanta quaestio
in sermonis angustias coarctanda, in eum qui sequitur, commodiore
dispositione differatur.
|
|