|
Sed de ipso genere mortis video mihi paulo diligentius disserendum.
Quamvis enim humana anima veraciter immortalis perhibeatur, habet
tamen quamdam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur immortalis,
quia modo quodam quantulocumque non desinit vivere atque sentire:
corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni vita potest, nec per se
ipsum aliquatenus vivit. Mors igitur animae fit, cum eam deserit
Deus: sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id
est totius hominis, mors est cum anima a Deo deserta deserit corpus.
Ita enim nec ex Deo vivit ipsa, nec corpus ex ipsa. Hujusmodi autem
totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem divinorum
eloquiorum appellat auctoritas (Apoc. II, 11; XXI, 8).
Hanc Salvator significavit, ubi ait: Eum timete, qui habet
potestatem et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X,
28). Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit
copulata, ut nulla diremptione separentur; mirum videri potest quomodo
corpus ea morte dicatur occidi, qua non ab anima deseritur, sed
animatum sentiensque cruciatur. Nam in illa poena ultima ac
sempiterna, de qua diligentius suo loco disserendum est, recte mors
animae dicitur, quia non vivit ex Deo: mors autem corporis quonam
modo, cum vivat ex anima? non enim aliter potest ipsa corporalia,
quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. An quia vita
qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec vivere
corpus dicendum est, in quo anima non vivendi causa est, sed dolendi?
Vivit itaque anima ex Deo, cum vivit bene; non enim potest bene
vivere, nisi Deo in se operante quod bonum est: vivit autem corpus ex
anima, cum anima vivit in corpore; seu vivat ipsa, seu non vivat ex
Deo. Impiorum namque in corporibus vita, non animarum, sed corporum
vita est: quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est a Deo
desertae, quantulacumque propria vita, ex qua et immortales sunt, non
desistente, conferre. Verum in damnatione novissima quamvis homo
sentire non desinat, tamen quia sensus ipse nec voluptate suavis, nec
quiete salubris, sed dolore poenalis est, non immerito mors est potius
appellata quam vita. Ideo autem secunda, quia post illam primam est,
qua fit cohaerentium diremptio naturarum, sive Dei et animae, sive
animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod
bonis bona sit, malis mala. Secunda vero sine dubio sicut nullorum
bonorum est, ita nulli bona .
|
|