|
Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum revera mors, qua
separantur anima et corpus, bonis sit bona . Quia si ita est,
quomodo poterit obtineri quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim
primi homines, nisi peccavissent, perpessi utique non fuissent. Quo
igitur pacto bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi
malis? Sed rursus si nonnisi malis posset accidere, non deberet bonis
bona esse, sed nulla. Cur enim esset ulla poena, in quibus non
essent ulla punienda? Quapropter fatendum est, primos quidem homines
ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis
experirentur genus: sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte
mulctatos, ut etiam quidquid de eorum stirpe esset exortum, eidem
poenae teneretur obnoxium. Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi
fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam
damnatio mutavit in pejus; ut quod poenaliter praecessit in peccantibus
hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus
caeteris. Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex pulvere.
Pulvis namque homini faciendo materies fuit: homo autem homini
gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro; quamvis
ex terra facta sit caro. Quod est autem parens homo, hoc est et
proles homo. In primo igitur homine per feminam in progeniem
transiturum universum genus humanum fuit, quando illa conjugum copula
divinam sententiam suae damnationis excepit: et quod homo factus est,
non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum
quidem attinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem
hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam videmus in
parvulis, peccato vel poena ille redactus est: quae Deus voluit esse
tanquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem vitam
mortemque dejecerat; sicut scriptum est, Homo cum in honore esset,
non intellexit; comparatus est pecoribus non intelligentibus, et
similis factus est illis (Psal, XLVIII, 13). Nisi quod
infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu
appetendi atque vitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium:
tanquam se tanto attollat excellentius supra caetera animantia vis
humana, quanto magis impetum suum, velut sagitta, eum arcus
extenditur, retrorsum reducta distulerit. Non ergo ad ista infantilia
rudimenta praesumptione illicita et damnatione justa prolapsus vel
impulsus est primus homo : sed hactenus in eo natura humana vitiata
atque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inobedientiam
concupiscendi, et obstringeretur necessitate moriendi; atque ita id
quod vitio poenaque factus est, id est, obnoxios peccato mortique
generaret. A quo peccati vinculo, si per Mediatoris gratiam
solvuntur infantes, hanc solam mortem perpeti possunt, quae animam
sejungit a corpore: in secundam vero illam sine fine poenalem liberati
a peccati obligatione non transeunt.
|
|