CAPUT IV. Cur ab his qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est, poena peccati.

Si quem vero movet, cur vel ipsam patiantur, si et ipsa poena peccati est, quorum per gratiam reatus aboletur; jam ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de Baptismo parvulorum , tractata ac soluta est: ubi dictum est, ad hoc relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamvis ablato jam criminis nexu; quoniam, si regenerationis Sacramentum continuo sequeretur immortalitas corporis, ipsa fides enervaretur, quae tunc est fides, quando exspectatur in spe quod in re nondum videtur . Fidei autem robore atque certamine, in majoribus duntaxat aetatibus, etiam mortis fuerat superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminuit: cujus profecto certaminis nulla esset victoria, nulla gloria; quia nec ipsum omnino posset esse certamen, si post lavacrum regenerationis jam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum parvulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solveretur? Atque ita non invisibili praemio probaretur fides; sed jam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc vero majore et mirabiliore gratia Salvatoris in usus justitiae peccati poena conversa est. Tunc enim dictum est homini, Morieris, si peccaveris: nunc dicitur martyri, Morere, ne pecces. Tunc dictum est, Si mandatum transgressi fueritis, morte moriemini (Gen. II, 17): nunc dicitur, Si mortem recusaveritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum fuerat, ut non peccaretur; nunc suscipiendum est, ne peccetur. Sic per ineffabilem Dei misericordiam, et ipsa poena vitiorum transit in arma virtutis, et fit justi meritum etiam supplicium peccatoris. Tunc enim mors est acquisita peccando, nunc impletur justitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus, quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant fidem, aut sufferant mortem. Justi enim malunt credendo perpeti, quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim peccassent illi, non morerentur: peccabunt autem isti, nisi moriantur. Mortui sunt ergo illi, quia peccaverunt: non peccant isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut veniretur in poenam: fit per istorum poenam, ne veniatur in culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam vitae constat esse contrariam, instrumentum fieret per quod transiretur ad vitam.