|
Quapropter, quod attinet ad corporis mortem, id est separationem
animae a corpore, cum eam patiuntur qui morientes appellantur, nulli
bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam vis ipsa qua
utrumque divellitur, quod fuerat in vivente conjunctum atque
consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso
inerat animae carnisque complexu. Quam totam molestiam nonnunquam unus
ictus corporis vel animae raptus intercipit, nec eam sentiri
praeveniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in
morientibus, quod cum gravi sensu adimit sensum, pie fideliterque
tolerando auget meritum patientiae, non aufert vocabulum poenae. Ita
cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena
nascentis; tamen si pro pietate justitiaque pendatur, fit gloria
renascentis: et cum sit mors peccati retributio, aliquando impetrat ut
nihil retribuatur peccato.
|
|