|
Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi
confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum
si abluerentur sacro fonte Baptismatis. Qui enim dixit, Si quis non
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
coelorum (Joan. III, 5): alia sententia istos fecit exceptos,
ubi non minus generaliter dixit, Qui me confessus fuerit coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est
(Matth. X, 32); et alio loco, Qui perdiderit animam suam
propter me, inveniet eam (Id. XVI, 25). Hinc est quod
scriptum est, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus
(Psal. CXV, 15). Quid enim pretiosius quam mors, per quam
fit ut et delicta omnia dimittantur, et merita cumulatius augeantur?
Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent,
baptizati sunt, deletisque omnibus peccatis ex hac vita emigrarunt,
quanti sunt hi qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia
maluerunt Christum confitendo finire vitam, quam eum negando ad ejus
Baptismum pervenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo
lavacro dimitteretur, quod timore mortis negaverant Christum; in quo
lavacro et illis facinus tam immane dimissum est, qui occiderant
Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui
ubi vult spirat (Joan. III, 8), tantum Christum amare
possent, ut eum in tanto vitae discrimine tanta sub spe veniae negare
non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia
est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum acquirendum suam
non cunctarentur impendere, in eos usus redactum esse monstravit, quod
ad poenam peccantis antea fuerat constitutum, ut inde justitiae fructus
uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum videri debet, quia in
tantam utilitatem non vi sua, sed divina opitulatione conversa est; ut
quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc
suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur, commissumque
deleatur, magnaeque victoriae debita justitiae palma reddatur.
|
|