|
Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro veritate
fideliter et laudabiliter moritur, mors cavetur. Ideo quippe aliquid
ejus suscipitur, ne tota contingat, et secunda insuper, quae nunquam
finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne
Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius
hominis prima morte completa, secunda excipiat sempiterna. Quocirca
mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur, cumque in eis ut
moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleratur pro
tenendo vel adipiscendo bono. Cum vero in ea sunt, qui jam mortui
nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala, et bonis bona. In
requie enim sunt animae piorum a corpore separatae; impiorum autem
poenas luunt: donec istarum ad aeternam vitam, illarum vero ad
aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reviviscant.
|
|