|
1. Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi
perturbationibus attinet, jam respondimus in nono hujus operis libro,
ostendentes eos non tam de rebus, quam de verbis cupidiores esse
contentionis, quam veritatis (Capp. 4, 5). Apud nos autem
juxta Scripturas sacras sanamque doctrinam, cives sanctae civitatis
Dei in hujus vitae peregrinatione secundum Deum viventes, metuunt
cupiuntque, dolent gaudentque. Et quia rectus est amor eorum, istas
omnes affectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt
vitam aeternam: dolent in re , quia ipsi in semetipsis adhuc
ingemiscunt, adoptionem exspectantes redemptionem corporis sui (Rom.
VIII, 23); gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus
est, Absorpta est mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Item
metuunt peccare, cupiunt perseverare: dolent in peccatis, gaudent in
operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt, Quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12).
Ut cupiant perseverare, audiunt quod scriptum est, Qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22).
Ut doleant in peccatis, audiunt, Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan.
I, 8). Ut gaudeant in operibus bonis, audiunt, Hilarem datorem
diligit Deus (II Cor. IX, 7). Item sicuti se infirmitas
eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari: dolent
in tentationibus, gaudent in tentationibus. Ut enim metuant tentari,
audiunt, Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui
spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis;
intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Ut
autem cupiant tentari, audiunt quemdam virum fortem civitatis Dei
dicentem, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor
meum (Psal. XXV, 2). Ut doleant in tentationibus, vident
Primum flentem (Matth. XXVI, 75): ut gaudeant in
tentationibus, audiunt Jacobum dicentem, Omne gaudium existimate,
fratres mei, cum in tentationes varias incideritis (Jacobi I,
2).
2. Non solum autem propter se ipsos his moventur affectibus, verum
etiam propter eos quos liberari cupiunt, et ne pereant metuunt, et
dolent si pereunt, et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et
fortissimum virum, qui in suis infirmitatibus gloriatur (II Cor.
XII, 5), ut eum potissimum commemoremus, qui in Ecclesiam
Christi ex Gentibus venimus, Doctorem Gentium in fide et veritate,
qui et plus omnibus suis coapostolis laboravit (I Cor. XV,
10), et pluribus Epistolis populos Dei, non eos tantum qui
praesentes ab illo videbantur, verum etiam illos qui futuri
praevidebantur, instruxit; illum, inquam, virum, athletam Christi
, doctum ab illo, unctum de illo (Galat. I, 12), crucifixum
cum illo (Id. II, 19), gloriosum in illo, in theatro hujus
mundi, cui spectaculum factus est et Angelis et hominibus (I Cor.
IV, 9), legitime magnum agonem certantem, et palmam supernae
vocationis in anteriora sectantem (Philipp. III, 14), oculis
fidei libentissime spectant , gaudere cum gaudentibus, flere cum
flentibus (Rom. XII, 15), foris habentem pugnas, intus
timores (II Cor. VII, 5); cupientem dissolvi, et esse cum
Christo (Philipp. I, 23); desiderantem videre Romanos, ut
aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in caeteris gentibus
(Rom. I, 11, 13); aemulantem Corinthios, et ipsa
aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate quae in
Christo est (II Cor. XI, 2, 3); magnam tristitiam et
continuum dolorem cordis de Israelitis habentem (Rom. IX, 2),
quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,
justitiae Dei non essent subjecti (Id. X, 3); nec solum
dolorem, verum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam qui ante
peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et
fornicationibus suis (II Cor. XII, 21).
3. Hi motus, his affectus de amore boni et de sancta charitate
venientes, si vitia vocanda sunt, sinamus ut ea quae vere vitia sunt,
virtutes vocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae
affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu
vitiosas passiones audeat dicere? Quamobrem etiam ipse Dominus in
forma servi agere vitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino
peccatum, adhibuit eas ubi adhibendas esse judicavit. Neque enim in
quo verum erat hominis corpus et verus hominis animus, falsus erat
humanus affectus. Cum ergo ejus in Evangelio ista referuntur, quod
super duritiam cordis Judaeorum cum ira contristatus sit (Marc.
III, 5); quod dixerit, Gaudeo propter vos, ut credatis
(Joan. XI, 15); quod Lazarum suscitaturus etiam lacrymas
fuderit (Ibid., 35); quod concupiverit cum discipulis suis
manducare pascha (Luc. XXII, 15); quod propinquante passione
tristis fuerit anima ejus (Matth. XXVI, 38), non falso
utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia,
ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo.
4. Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum
habemus has affectiones, hujus vitae sunt, non illius quam futuram
speramus, et saepe illis etiam inviti cedimus. Itaque aliquando,
quamvis non culpabili cupiditate, sed laudabili charitate moveamur,
etiam dum nolumus, flemus. Habemus ergo eas ex humanae conditionis
infirmitate: non autem ita Dominus Jesus, cujus et infirmitas fuit
ex potestate. Sed dum vitae hujus infirmitatem gerimus, si eas omnino
nullas habeamus, tunc potius non recte vivimus. Vituperabat enim et
detestabatur Apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione
(Rom. I, 31). Culpavit etiam illos sacer Psalmus, de quibus
ait, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit (Psal.
LXVIII, 21). Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco
miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi hujus litteratos
sensit et dixit , non sine magna mercede contingit, immanitatis in
animo, stuporis in corpore. Quocirca illa quae APATEIA graece
dicitur, quae si latine posset, impassibilitas diceretur, si ita
intelligenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut
sine his affectionibus vivatur, quae contra rationem accidunt mentemque
perturbant, bona plane et maxime optanda est; sed nec ipsa hujus est
vitae. Non enim qualiumcumque hominum vox est, sed maxime piorum
multumque justorum atque sanctorum, Si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan.
I, 8). Tunc itaque APATEIA ista erit, quando peccatum in
homine nullum erit. Nunc vero satis bene vivitur, si sine crimine:
sine peccato autem qui se vivere existimat, non id agit, ut peccatum
non habeat, sed ut veniam non accipiat. Porro si APATEIA illa
dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus affectus,
quis hunc stuporem non omnibus vitiis judicet esse pejorem? Potest
ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et
sine ulla tristitia futuram: non ibi autem futurum amorem gaudiumque
quis dixerit, nisi omni modo a veritate seclusus? Si autem
APATEIA illa est, ubi nec metus ullus exterret, nec angit dolor
, aversanda est in hac vita, si recte, hoc est secundum Deum,
vivere volumus: in illa vero beata, quae sempiterna promittitur,
plane speranda est .
5. Timor namque ille de quo dicit apostolus Joannes, Timor non est
in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor
poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate (I
Joan. IV, 18), non est ejus generis timor, cujus ille quo
timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur
astutia (II Cor. XI, 3); hunc enim timorem habet charitas,
imo non habet nisi charitas: sed illius est generis timor, qui non est
in charitate; de quo ipse apostolus Paulus ait, Non enim accepistis
spiritum servitutis iterum in timorem (Rom. VIII, 15).
Timor vero ille castus, permanens in saeculum saeculi (Psal.
XVIII, 10), si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio modo
potest intelligi permanere in saeculum saeculi?) non est timor
exterrens a malo, quod accidere potest; sed tenens in bono, quod
amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor immutabilis est,
profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est. Timoris
quippe casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit
nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus,
sed tranquillitate charitatis cavere peccatum. Aut si nullius omnino
generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum
feliciumque gaudiorum; sic dictum est, Timor Domini castus,
permanens in saeculum saeculi, quemadmodum dictum est, Patientia
pauperum non peribit in aeternum (Psal. IX, 19). Neque enim
aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi
toleranda sunt mala: sed aeternum erit, quo per patientiam
pervenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est
permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.
6. Quae cum ita sint, quoniam recta vita ducenda est, qua
perveniendum sit ad beatam, omnes affectus istos vita recta rectos
habet, perversa perversos. Beata vero eademque aeterna amorem habebit
et gaudium non solum rectum, verum etiam certum; timorem autem ac
dolorem nullum. Unde jam apparet utcumque, quales esse debeant in hac
peregrinatione cives civitatis Dei, viventes secundum spiritum, non
secundum carnem, hoc est, secundum Deum, non secundum hominem: et
quales in illa quo tendunt, immortalitate futuri sint. Civitas
porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum
hominem viventium, et in ipso cultu falsae, contemptuque verae
divinitatis, doctrinas hominum daemonumve sectantium, his affectibus
pravis tanquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos cives
habet qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare videantur,
sic impietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso in eis sint majores
tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto immaniore, quanto
rariore vanitate hoc in se ipsis adamaverint, ut nullo prorsus
erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu;
humanitatem totam potius amittunt, quam veram assequantur
tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum; aut quia
stupidum est, ideo sanum .
|
|