|
1. Sed quia Deus cuncta praescivit, et ideo hominem quoque
peccaturum ignorare non potuit; secundum id quod praescivit atque
disposuit civitatem sanctam, eam debemus asserere, non secundum illud
quod in nostram cognitionem pervenire non potuit, quia in Dei
dispositione non fuit. Nec enim homo peccato suo divinum potuit
perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare compulerit:
cum Deus praesciendo utrumque praevenerit, id est, et homo, quem
bonum ipse creavit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic
de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare
(unde tropica locutione in Scripturis sanctis etiam poenituisse
legitur Deum [Gen. VI, 6; I Reg. XV, 11]), juxta id
dicitur, quod homo speraverat, vel naturalium causarum ordo gestabat;
non juxta id quod se Omnipotens facturum esse praesciverat. Fecit
itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum (Eccle. VII,
30): ac per hoc voluntatis bonae. Non enim rectus esset, bonam
non habens voluntatem. Bona igitur voluntas opus est Dei: cum ea
quippe ab illo factus est homo. Mala vero voluntas prima, quoniam
omnia mala opera praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab
opere Dei ad sua opera, quam opus ullum. Et ideo mala opera, quia
secundum se, non secundum Deum: ut eorum operum tanquam fructuum
malorum voluntas ipsa esset velut arbor mala, aut ipse homo in quantum
malae voluntatis. Porro mala voluntas, quamvis non sit secundum
naturam, sed contra naturam, quia vitium est; tamen ejus naturae
est, cujus est vitium, quod nisi in natura non potest esse: sed in ea
quam creavit ex nihilo, non quam genuit Creator de semetipso, sicut
genuit Verbum, per quod facta sunt omnia. Quia etsi de terrae
pulvere Deus finxit hominem; eadem terra omnisque terrena materies
omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum
factus est homo. Usque adeo autem mala vincuntur a bonis, ut quamvis
sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti justitia
providentissima Creatoris; bona tamen sine malis esse possint, sicut
Deus ipse verus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem
coelestis invisibilis visibilisque creatura; mala vero sine bonis esse
non possint, quoniam naturae in quibus sunt, in quantum naturae sunt,
utique bonae sunt. Detrahitur porro malum, non aliqua natura quae
accesserat vel ulla ejus parte sublata, sed ea quae vitiata ac
depravata fuerat, sanata atque correcta. Arbitrium igitur voluntatis
tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum
est a Deo: quod amissum proprio vitio, nisi a quo dari potuit, reddi
non potest. Unde Veritas dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc
vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Idipsum est autem, ac
si diceret, Si vos Filius salvos fecerit, tunc vere salvi eritis.
Inde quippe liberator, unde salvator.
2. Vivebat itaque homo secundum Deum in paradiso, et corporali et
spirituali. Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis
bona, et propter mentis non erat spiritualis; aut vero erat
spiritualis quo per interiores, et non erat corporalis quo per
exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque
. Postea vero quam superbus ille angelus, ac per hoc invidus, per
eamdem superbiam a Deo ad semetipsum conversus, quodam quasi tyrannico
fastu gaudere subditis, quam esse subditus eligens, de spirituali
paradiso cecidit (de cujus lapsu sociorumque ejus, qui ex Angelis
Dei angeli ejus effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo hujus
operis satis, quantum potui, disputavi), malesuada versutia in
hominis sensus serpere affectans, cui utique stanti, quoniam ipse
ceciderat, invidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus
illis hominibus masculo et femina animalia etiam terrestria caetera
subdita et innoxia versabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis
anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit;
eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spirituali
nequitia sibi subjecto, et tanquam instrumento abutens, fallacia
sermocinatus est feminae: a parte scilicet inferiore illius humanae
copulae incipiens, ut gradatim perveniret ad totum; non existimans
virum facile credulum, nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit
errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non
consensit inductus, sed cessit obstrictus (Exod. XXXII,
3-5); nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse
serviendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse compulsum
(III Reg. XI, 4): ita credendum est, illum virum suae
feminae, uni unum, hominem homini, conjugem conjugi, ad Dei legem
transgrediendam, non tanquam verum loquenti credidisse seductum, sed
sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit Apostolus,
Sed et Adam non est seductus, mulier autem seducta est (I Tim.
II, 14): nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tanquam
verum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi,
nec in communione peccati; nec ideo minus reus, sed sciens prudensque
peccavit. Unde et Apostolus non ait, Non peccavit; sed, Non est
seductus. Nam utique ipsum ostendit , ubi dicit, Per unum hominem
intravit peccatum in mundum: et paulo post apertius, In
similitudine, inquit, praevaricationis Adae (Rom. V, 12,
14). Eos autem seductos intelligi voluit, qui id quod faciunt,
non putant esse peccatum: ille autem scivit. Alioquin quomodo verum
erit, Adam non est seductus? Sed inexpertus divinae severitatis in
eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo
quidem quo mulier seducta est, non est ille seductus, sed eum
fefellit, quomodo fuerat judicandum quod erat dicturus, Mulier quam
dedisti mecum , ipsa mihi dedit, et manducavi (Gen. III,
12). Quid ergo pluribus ? Etsi credendo non sunt ambo decepti,
peccando tamen ambo sunt capti, et diaboli laqueis implicati.
|
|