|
1. In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inobedientiam
laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset
mala voluntas. Porro malae voluntatis initium quod potuit esse nisi
superbia? Initium enim omnis peccati superbia est (Eccli. X,
15). Quid est autem superbia, nisi perversae celsitudinis
appetitus? Perversa enim celsitudo est, deserto eo cui debet animus
inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium. Hoc
fit, cum sibi nimis placet. Sibi vero ita placet, cum ab illo bono
immutabili deficit, quod el magis placere debuit quam ipse sibi.
Spontaneus est autem iste defectus: quoniam si voluntas in amore
superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur ut videret, et
accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi
placendum averteretur, et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut vel
illa verum crederet dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris
praeponeret voluntatem, putaretque se venialiter transgressorem esse
praecepti, si vitae suae sociam non desereret etiam in societate
peccati. Non malum ergo opus factum est, id est, illa transgressio,
ut cibo prohibito vescerentur, nisi ab eis qui jam mali erant. Neque
enim fieret ille fructus malus, nisi ab arbore mala (Matth. VII,
18). Ut autem esset arbor mala, contra naturam factum est: quia
nisi vitio voluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret.
Sed vitio depravari, nisi ex nihilo facta, natura non posset. Ac
per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab
eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic
defecit homo, ut omnino nihil esset: sed ut inclinatus ad se ipsum
minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. Relicto
itaque Deo, esse in semetipso, hoc est sibi placere, non jam nihil
esse est, sed nihilo propinquare. Unde superbi secundum Scripturas
sanctas alio nomine appellantur, sibi placentes (II Petr. II,
10). Bonum est enim sursum habere cor: non tamen ad se ipsum,
quod est superbiae; sed ad Dominum, quod est obedientiae, quae nisi
humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo
quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat
cor. Hoc quidem quasi contrarium videtur, ut elatio sit deorsum, et
humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil
est autem superius Deo: et ideo exaltat humilitas, quae facit
subditum Deo. Elatio autem quae in vitio est, eo ipso quo respuit
subjectionem, et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex
hoc erit inferius, et fit quod scriptum est: Dejecisti eos, cum
extollerentur (Psal. LXXII, 18). Non enim ait, Cum elati
fuissent, ut prius extollerentur, et postea dejicerentur: sed cum
extollerentur, tunc dejecti sunt. Ipsum quippe extolli, jam dejici
est. Quapropter quod nunc in civitate Dei, et civitati Dei in hoc
saeculo peregrinanti maxime commendatur humilitas, et in ejus Rege,
qui est Christus, maxime praedicatur; contrariumque huic virtuti
elationis vitium, in ejus adversario, qui est diabolus, maxime
dominari, sacris Litteris edocetur: profecto ista est magna
differentia, qua civitas, unde loquimur, utraque discernitur; una
scilicet societas piorum hominum, altera impiorum, singula quaeque cum
Angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac
amor sui.
2. Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri
prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi jam ille sibi ipsi
placere coepisset. Hinc enim et delectavit quod dictum est, Eritis
sicut dii (Gen. III, 5). Quod melius esse possent summo
veroque principio cohaerendo per obedientiam, non suum sibi existendo
principium per superbiam. Dii enim creati, non sua veritate , sed
Dei veri participatione sunt dii. Plus autem appetendo , minus est:
qui dum sibi sufficere diligit , ab illo qui ei vere sufficit,
deficit. Illud itaque malum, quo cum sibi homo placet, tanquam sit
et ipse lumen, avertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit
lumen: illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc
malum quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum
est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov.
XVI, 18). Illa prorsus ruina quae fit in occulto, praecedit
ruinam quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis
enim exaltationem ruinam putat; cum jam ibi sit defectus, quo est
relictus Excelsus? Quis autem ruinam esse non videat, quando fit
mandati evidens atque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud
prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione
justitiae. Et audeo dicere, superbis esse utile cadere in aliquod
apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam sibi
placendo ceciderant . Salubrius enim Petrus sibi displicuit quando
flevit, quam sibi placuit quando praesumpsit (Matth. XXVI,
75, 33). Hoc dicit et sacer Psalmus: Imple facies eorum
ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII,
17): id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi
placuerunt quaerendo suum.
|
|