CAPUT XIV. De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.

Sed est pejor damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur: sicut illi primi homines, quorum et illa dixit, Serpens seduxit me, et manducavi; et ille dixit, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi (Gen. III, 13, 12). Nusquam hic sonat petitio veniae, nusquam imploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain, quod commiserunt, negent (Id. IV, 9), adhuc tamen superbia in alium quaerit referre, quod perperam fecit: superbia mulieris, in serpentem; superbia viri, in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio vera est, ubi mandati divini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, vir muliere impertiente commisit; quasi quidquam Deo, cui vel crederetur, vel cederetur, anteponendum fuerit.