|
1. Quia ergo contemptus est Deus jubens, qui creaverat, qui ad
suam imaginem fecerat , qui caeteris animalibus praeposuerat, qui in
paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque
praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec
difficilibus oneraverat, sed uno brevissimo atque levissimo ad
obedientiae salubritatem adminiculaverat, quo eam creaturam, cui
libera servitus expediret, se esse Dominum commonebat: justa damnatio
subsecuta est, talisque damnatio, ut homo qui custodiendo mandatum
futurus fuerat etiam carne spiritualis, fieret etiam mente carnalis;
et qui sua superbia sibi placuerat, Dei justitia sibi donaretur; nec
sic ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque
dissentiens, sub illo cui peccando consensit, pro libertate quam
concupivit, duram miseramque ageret servitutem; mortuus spiritu
volens, et corpore moriturus invitus: desertor aeternae vitae, etiam
aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. Quisquis hujusmodi
damnationem vel nimiam, vel injustam putat, metiri profecto nescit
quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi
facilitas. Sicut enim Abrahae non immerito magna obedientia
praedicatur, quia ut occideret filium, res difficillima est imperata
(Gen. XXII, 2): ita in paradiso tanto major inobedientia
fuit, quanto id quod praeceptum est, nullius difficultatis fuit. Et
sicut obedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est
obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8): ita inobedientia
primi hominis eo detestabilior, quo factus est inobediens usque ad
mortem. Ubi enim magna est inobedientiae poena proposita, et res a
Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum
sit, non obedire in re facili, et tantae potestatis imperio, et tanto
terrenti supplicio?
2. Denique, ut breviter dicatur, in illius peccati poena quid
inobedientiae nisi inobedientia retributa est? Nam quae hominis est
alia miseria, nisi adversus eum ipsum inobedientia ejus ipsius, ut
quoniam noluit quod potuit, quod non potest velit ? In paradiso enim
etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat,
non volebat; et ideo poterat omnia quae volebat. Nunc vero sicut in
ejus stirpe cognoscimus, et divina Scriptura testatur, homo vanitati
similis factus est (Psal. CXLIII, 4). Quis enim enumerat,
quam multa quae non potest velit, dum sibi ipse, id est voluntati
ejus, ipse animus ejus, eoque inferior caro ejus non obtemperat?
Ipso namque invito, et animus plerumque turbatur, et caro dolet, et
veterascit, et moritur; et quidquid aliud patimur, quod non pateremur
inviti, si voluntati nostrae nostra natura omni modo atque ex omnibus
partibus obediret. At enim aliquid caro patitur, quo servire non
sinitur. Quid interest unde, dum tamen per justitiam dominantis Dei
, cui subditi servire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita
fuerat, non serviendo molesta sit; quamvis nos Deo non serviendo,
molesti nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro,
ut nos servitio corporis indigemus: et ideo nostra est quod recipimus,
non illius poena quod fecimus. Dolores porro qui dicuntur carnis,
animae sunt in carne, et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine
anima vel dolet, vel concupiscit? Sed quod concupiscere caro dicitur
vel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus; aut aliquid
animae, quod carnis afficit passio, vel aspera, ut faciat dolorem;
vel lenis, ut voluptatem. Sed dolor carnis tantummodo offensio est
animae ex carne, et quaedam ab ejus passione dissensio: sicut animae
dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus quae
nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit
metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis
non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne
sentiatur. Voluptatem vero praecedit appetitus quidam, qui sentitur
in carne quasi cupiditas ejus, sicut fames et sitis, et ea quae in
genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale vocabulum
omnis cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse, quam
ulciscendi libidinem, veteres definierunt : quamvis nonnunquam homo,
ubi vindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, ut
male scribentem stilum collidat, vel calamum frangat iratus. Verum et
ista licet irrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, et
nescio quae, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male
faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira
dicitur: est libido habendi pecuniam, quae avaritia: est libido
quomodocumque vincendi, quae pervicacia: est libido gloriandi, quae
jactantia nuncupatur. Sunt multae variaeque libidines, quarum
nonnullae habent etiam vocabula propria, quaedam vero non habent.
Quis enim facile dixerit, quid vocetur libido dominandi, quam tamen
plurimum valere in tyrannorum animis, etiam civilia bella testantur?
|
|