CAPUT XVI. De libidinis malo, cujus nomen cum multis vitiis congruat, proprie tamen motibus obscenis corporis adscribitur.

Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen cum libido dicitur, neque cujus rei libido sit additur, non fere assolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae corporis partes excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus, nec solum extrinsecus, verum etiam intrinsecus vindicat, totumque commovet hominem animi simul affectu cum carnis appetitu conjuncto atque permixto, ut ea voluptas sequatur, qua major in corporis voluptatibus nulla est: ita ut momento ipso temporis, quo ad ejus pervenitur extremum, pene omnis acies et quasi vigilia cogitationis obruatur. Quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum, conjugalem agens vitam, sed, sicut Apostolus monuit, sciens vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5), non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare; ut etiam in hoc serendae prolis officio, sic ejus menti ea quae ad hoc opus creata sunt, quemadmodum caetera suis quaeque operibus distributa membra servirent, nutu voluntatis acta, non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores hujus voluptatis, sive ad concubitus conjugales, sive ad immunditias flagitiorum, cum voluerint commoventur: sed aliquando motus ille importunus est nullo poscente, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferveat, friget in corpore: atque ita mirum in modum non solum generandi voluntati, verum etiam lasciviendi libidini libido non servit; et cum tota plerumque menti cohibenti adversetur, nonnunquam et adversus se ipsam dividitur, commotoque animo in commovendo corpore se ipsa non sequitur.