CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.

Merito hujus libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, jure, non omnimodo ad arbitrium nostrum movet, aut non movet , pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est, Nudi erant, et non confundebantur (Gen. II, 25): non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat; quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commovebat, nondum ad hominis inobedientiam redarguendam sua inobedientia caro quodammodo testimonium perhibebat. Neque enim caeci creati erant, ut imperitum vulgus opinatur: quandoquidem et ille vidit animalia, quibus nomina imposuit (Ib. 20); et de illa legitur, Vidit mulier quia bonum lignum in escam, et quia placet oculis ad videndum (Ib. III, 6.) Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non attenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum voluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca inobedientia plecteretur, exstitit in motu corporis quaedam impudens novitas, unde esset indecens nuditas; et fecit attentos, reddiditque confusos. Hinc est quod, posteaquam mandatum Dei aperta transgressione violarunt, scriptum est de illis, Et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi campestria. (Ibid. 7). Aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad videndum (nam et antea videbant); sed ad discernendum inter bonum quod amiserant, et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dignoscentiam, si ad vescendum contra vetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia, evidentior fit etiam jucunditas sanitatis. Cognoverunt ergo quia nudi erant: nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. Hoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et obedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inobedientia quid nocerent. Proinde confusi inobedientia carnis suae, tanquam teste poena inobedientiae suae, consuerunt folia fici, et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes succinctoria posuerunt . Porro autem campestria latinum quidem verbum est, sed ex eo dictum, quod juvenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant: unde qui ita succincti sunt, campestratos vulgus appellat. Quod itaque adversus damnatam culpa inobedientiae voluntatem libido inobedienter movebat, verecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda velare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegumentis lavent . Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde Gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per caetera membrorum carent.