|
Opus vero ipsum quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque
stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana judicia requiruntur;
verum etiam in usu scortorum, quam terrena civitas licitam turpitudinem
fecit , quamvis id agatur, quod ejus civitatis nulla lex vindicat,
devitat tamen publicum etiam permissa atque impunita libido conspectum;
et verecundia naturali habent provisum lupanaria ipsa secretum,
faciliusque potuit impudicitia non habere vincula prohibitionis, quam
impudentia removere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi
turpes turpitudinem vocant: cujus licet sint amatores, ostentatores
esse non audent. Quid? concubitus conjugalis, qui secundum
matrimonialium praescripta Tabularum procreandorum fit causa
liberorum, nonne et ipse quanquam sit licitus et honestus, remotum ab
arbitris cubile requirit? nonne omnes famulos, atque ipsos etiam
paranymphos, et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat,
ante mittit foras, quam vel blandiri conjux conjugi incipiat? Et
quoniam, sicut ait quidam, Romani maximus auctor eloquii , omnia
recte facta in luce se collocari volunt , id est appetunt sciri: hoc
recte factum sic appetit sciri, ut tamen erubescat videri. Quis enim
nescit, ut filii procreentur. quid inter se conjuges agant?
quandoquidem ut id agatur, tanta celebritate docuntur uxores: et tamen
cum agitur unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde jam nati
sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui
notitiam lucem appetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde
hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat
comitetur ex poena?
|
|