|
Diximus jam in superioribus libris ad humanum genus, non solum naturae
similitudine sociandum, verum etiam quadam cognationis necessitudine in
unitatem concordem pacis vinculo colligandum, ex homine uno Deum
voluisse homines instituere: neque hoc genus fuisse in singulis
quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex
nullo, altera ex illo, id inobedientia meruissent: a quibus admissum
est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana,
etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa.
Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in
secundam quoque mortem, cujus nullus est finis, poena debita
praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret.
Ac per hoc factum est, ut cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem
diversis ritibus moribusque viventes, multiplici linguarum, armorum,
vestium sint varietate distinctae; non tamen amplius quam duo quaedam
genera humanae societatis existerent, quas civitates duas secundum
Scripturas nostras merito appellare possimus. Una quippe est hominum
secundum carnem, altera secundum spiritum vivere in sui cujusque
generis pace volentium; et cum id quod expetunt assequuntur, in sui
cujusque generis pace viventium.
|
|