|
Hinc est quod et illi philosophi, qui veritati propius accesserunt ,
iram atque libidinem vitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod
turbide atque inordinate moverentur, ad ea etiam quae sapientia
perpetrari non vetat ; ac per hoc opus habere moderatrice mente atque
ratione. Quam partem animi tertiam, velut in arce quadam ad istas
regendas perhibent collocatam; ut illa imperante, istis servientibus,
possit in homine justitia ex omni animi parte servari. Hae igitur
partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse
vitiosas, ut eas ab his rebus ad quas injuste moventur, mens
compescendo et cohibendo refrenet ac revocet, atque ad ea permittat,
quae sapientiae lege concessa sunt; sicut iram ad exercendam justam
coercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium: hae,
inquam, partes in paradiso ante peccatum vitiosae non erant. Non enim
contra rectam voluntatem ad aliquid movebantur, unde necesse esset eas
rationis tanquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita
moventur, et ab eis qui temperanter et juste et pie vivunt, alias
facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et refrenando
modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa.
Quod autem irae opera aliarumque affectionum in quibusque dictis atque
factis non sic abscondit verecundia, ut opera libidinis quae fiunt
genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in caeteris membra
corporis non ipsae affectiones, sed, cum eis consenserit, voluntas
movet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis verbum
emittit iratus, vel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere,
nisi lingua et manus jubente quodammodo voluntate moverentur: quae
membra, etiam cum ira nulla est, moventur eadem voluntate. At vero
genitales corporis partes ita libido suo juri quodammodo mancipavit, ut
moveri non valeant, si ipsa defuerit, et nisi ipsa vel ultro vel
excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium
oculos erubescendo devitat: magisque fert homo spectantium
multitudinem, quando injuste irascitur homini, quam vel unius aspectum
et quando juste miscetur uxori.
|
|