|
Nos autem nullo modo dubitamus secundum bene dictionem Dei crescere et
multiplicari et implere terram, donum esse nuptiarum, quas Deus ante
peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam:
qui sexus evidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam
benedictio ipsa subjuncta est. Nam cum Scriptura dixisset, Masculum
et feminam fecit eos; continuo subdidit, Et benedixit eos Deus,
dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et
dominamini ejus (Gen. I, 27, 28), et caetera. Quae omnia
quanquam non inconvenienter possint etiam ad intellectum spiritualem
referri, masculum tamen et feminam, non sicut simile aliquid etiam in
homine uno intelligi potest, quia videlicet in eo aliud est quod
regit, aliud quod regitur: sed sicut evidentissime apparet in diversi
sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando
crescerent, et multiplicarentur, et implerent terram , magnae
absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat, et
carne quae obtemperat; aut de animo rationali qui regit, et
irrationali cupiditate quae regitur; aut de virtute contemplativa quae
excellit, et de activa quae subditur; aut de intellectu mentis, et
sensu corporis: sed aperte de vinculo conjugali, quo invicem sibi
uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret
quacumque ex causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis
Israelitarum Moyses dari libellum repudii permisit, respondit atque
ait: Non legistis quia qui fecit ab initio , masculum et feminam
fecit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et
adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque jam non sunt
duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet
(Matth. XIX, 4-6). Certum est igitur, masculum et feminam
ita primitus institutos, ut nunc homines duos diversi sexus videmus et
novimus: unum autem dici, vel propter conjunctionem, vel propter
originem feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et
Apostolus per hoc primum quod Deo instituente praecessit exemplum,
singulos quosque admonet, ut viri uxores suas diligant (Ephes. V,
25 et Coloss. III, 19).
|
|