|
1. Quisquis autem dicit non fuisse coituros, nec generaturos, nisi
peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum
necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli
remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non
possent; profecto ut non soli duo justi homines possent esse, sed
multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est,
illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus complendae
illi sufficit beatissimae civitati, tantus existeret, etsi nemo
peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur
peccatorum, quousque filii hujus saeculi generant et generantur
(Luc. XX, 34).
2. Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non
fuisset, et diligendam prolem gignerent, et pudendam libidinem non
haberent . Sed quomodo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur
exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet videri, etiam illud unum
sine ista libidine voluntati potuisse servire cui tot membra nunc
serviunt. An vero manus et pedes movemus, cum volumus, ad ea quae
his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta
et in nobis et in aliis videmus, maxime in artificibus quorumque operum
corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior
accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si
libido non fuisset, quae peccato inobedientiae retributa est,
obedienter hominibus ad voluntatis nutum similiter ut caetera potuisse
illa membra servire? Nonne Cicero in libris de Republica, cum de
imperiorum differentia disputaret, et hujus rei similitudinem ex natura
hominis assumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter
obediendi facilitatem: vitiosas vero animi partes ut servos asperiore
imperio coerceri? Et utique ordine naturali animus anteponitur
corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi.
Verumtamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda
existit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non
libeat; nec omnimodo corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam
libido commoveat: quod si ita esset, pudenda non essent . Nunc vero
pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subjectum
est. In aliis quippe affectionibus cum sibi resistit, ideo minus
pudet, quia cum a se ipso vincitur, ipse se vincit; etsi inordinate
atque vitiose, quia ex his partibus, quae rationi subjici debent;
tamen a partibus suis, ac per hoc, ut dictum est, a se ipso
vincitur. Nam cum ordinate se animus vincit, ut irrationales motus
ejus menti rationique subdantur (si tamen et illa Deo subdita est),
laudis atque virtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex
vitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod
alterum ab illo est, atque infra illum est, et cujus sine illo natura
non vivit, volenti jubentique non cedit.
3. Sed cum alia membra retinentur voluntatis imperio, sine quibus
illa quae contra voluntatem libidine concitantur, id quod appetunt,
implere non possunt; pudicitia custoditur, non amissa, sed non
permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc
voluntatis et libidinis rixam, vel certe ad voluntatis sufficientiam,
libidinis indigentiam, procul dubio nisi culpabilis inobedientia
poenali inobedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent,
sed voluntati membra illa, ut caetera cuncta, servirent . Ita
genitale arvum (Virgil. Georg. lib. 3, vers. 136) vas in
hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus. Et quod modo de hac
re nobis volentibus diligentius disputare, verecundia resistit, et
compellit veniam honore praefato a pudicis auribus poscere, cur id
fieret nulla causa esset: sed in omnia quae de hujusmodi membris sensum
cogitantis attingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo
ferretur: nec ipsa verba essent, quae vocarentur obscena; sed
quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum
loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras impudicus
accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae
turpitudinis, non verba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime
pudicus et religiosus lector vel auditor ignoscit, donec infidelitatem
refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum
argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret
Apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae
immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Rom.
I, 26): praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc,
sicut ille commemoramus atque reprehendimus, sed in explicandis,
quantum possumus, humanae generationis effectibus , verba tamen,
sicut ille, obscena vitamus.
|
|