|
1. Seminaret igitur prolem vir, susciperet femina genitalibus
membris quando id opus esset, et quantum opus esset, voluntate motis,
non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra movemus ad nutum,
quae compactis articulata sunt ossibus, sicut pedes et manus et
digitos; verum etiam illa quae mollibus remissa sunt nervis, cum
volumus, movemus agitando, et porrigendo producimus, et torquendo
flectimus, et constringendo duramus; sicut ea sunt quae in ore ac
facie, quantum potest, voluntas movet. Pulmones denique ipsi
omnium, nisi medullarum, mollissimi viscerum, et ob hoc antro
pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remitendum vocemque
emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum vel organorum,
flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis, serviunt
voluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est,
ut tegmen quo corpus omne vestitur, si quid in quocumque loco ejus
senserint abigendum, ibi tantum moveant, ubi sentiunt; nec solum
insidentes muscas, verum etiam haerentes hastas cutis tremore
discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus
voluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit
obedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inobedientia
perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in
ejus carne etiam illud nonnisi ejus voluntate moveretur, quod nunc nisi
libidine non movetur.
2. Nam et hominum quorumdam naturas novimus multum caeteris
dispares, et ipsa raritate mirabiles, nonnulla ut volunt de corpore
facientium, quae alii nullo modo possunt, et audita vix credunt.
Sunt enim qui et aures moveant vel singulas, vel ambas simul. Sunt
qui totam caesariem capite immoto, quantum capilli occupant, deponunt
ad frontem, revocantque cum volunt. Sunt qui eorum quae voraverint
incredibiliter plurima et varia, paululum praecordiis contrectatis
tanquam de sacculo quod placuerit integerrimum proferunt. Quidam voces
avium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque
exprimunt, ut nisi videantur, discerni omnino non possint. Nonnulli
ab imo sine paedore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut
ex illa etiam parte cantare videantur. Ipse sum expertus, sudare
hominem solere cum vellet. Notum est, quosdam flere cum volunt,
atque ubertim lacrymas fundere. Jam illud multo est incredibilius quod
plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit
quidam nomine Restitutus in paroecia Calamensis Ecclesiae, qui
quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis qui rem
mirabilem coram scire cupiebant), id imitatas quasi lamentantis
cujuslibet hominis votes, ita se auferebat a sensibus, et jacebat
simillimus mortuo, ut non solum vellicantes atque pungentes minime
sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto, sine ullo doloris
sensu, nisi postmodum ex vulnere: non autem obnitendo, sed non
sentiendo non movere corpus, eo probabatur, quod tanquam in defuncto
nullus inveniebatur anhelitus: hominum tamen voces, si clarius
loquerentur, tanquam de longinquo se audire postea referebat. Cum
itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet in carne coruptibili hanc
aerumnosam ducentibus vitam, ita in plerisque motionibus et
affectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter serviat; quid
causae est, ut non credamus ante inobedientiae peccatum corruptionisque
supplicium, ad propagandam prolem sine ulla libidine servire voluntati
humanae humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi, quia
deseruit Deum placendo sibi: et non obediens Deo, non potuit obedire
nec sibi. Hinc evidentior miseria, qua homo non vivit ut vult, Nam
si ut vellet viveret, beatum se putaret: sed nec sic tamen esset, si
turpiter viveret.
|
|