|
Quanquam si diligentius attendamus, nisi beatus, non vivit ut vult:
et nullus beatus, nisi justus. Sed etiam ipse justus non vivit ut
vult, nisi eo pervenerit, ubi mori, falli, offendi omnino non
possit; eique sit certum, ita semper futurum. Hoc enim natura
expetit: nec plene atque perfecte beata erit, nisi adepta quod
expetit. Nunc vero quis hominum potest ut vult vivere, quando ipsum
vivere non est in potestate? Vivere enim vult, mori cogitur.
Quomodo ergo vivit ut vult, qui non vivit quamdiu vult? Quod si mori
voluerit, quomodo potest ut vult vivere, qui non vult vivere? Et si
ideo mori velit, non quo nolit vivere, sed ut post mortem melius
vivat: nondum ergo ut vult vivit, sed cum ad id quod vult, moriendo
pervenerit. Verum ecce vivat ut vult, quoniam sibi extorsit sibique
imperavit non velle quod non potest, atque hoc velle quod potest;
sicut ait Terentius,
|
Quoniam non potest id fieri quod vis,
Id velis quod possit:
|
|
|
And. act. 2, scen. 1, v. 5, 6
|
num ideo beatus est, quia patienter miser est? Beata quippe vita si
non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, caeteris
omnibus rebus excellentius necesse est ametur: quoniam propter hanc
amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum
amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata vita non amatur
ut digna est), fieri non potest, ut eam qui sic amat, non aeternam
velit. Tunc igitur beata erit quando aeterna erit.
|
|