|
Vivebat itaque homo in paradiso sicut volebat, quamdiu hoc volebat
quod Deus jusserat: vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus:
vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate.
Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret; lignum vitae, ne
illum senecta dissolveret. Nihil corruptionis in corpore vel ex
corpore ullas molestias ullis ejus sensibus ingerebat. Nullus
intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in
carne sanitas, in anima tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus
aestus aut frigus, ita in ejus habitatore nulla ex cupiditate vel
timore accedebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste,
nihil erat inaniter laetum: gaudium verum perpetuabatur ex Deo, in
quem flagrabat charitas de corde puro et conscientia bona et fide non
ficta (I Tim. I, 5): atque inter se conjugum fida ex honesto
amore societas, concors mentis corporisque vigilia, et mandati sine
labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat
invitum . In tanta facilitate rerum et felicitate hominum, absit ut
suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo: sed eo
voluntatis nutu moverentur illa membra quo caetera, et sine ardoris
illecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla
corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris (Aeneid.
lib. 8, vers. 406). Neque enim quia experientia probari non
potest, ideo credendum non est; quando illas corporis partes non
ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset,
adhiberet; ita tunc potuisse utero conjugis salva integritate feminei
genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate
salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe
via posset illud injici, qua hoc potest ejici. Ut enim ad pariendum
non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera
relaxaret: sic ad fetandum et concipiendum non libidinis appetitus,
sed voluntarius usus naturam utramque conjungeret. De rebus loquimur
nunc pudendis: et ideo quamvis, antequam earum puderet, quales esse
potuissent conjiciamus ut possumus; tamen necesse est ut nostra
disputatio magis frenetur ea quae nos revocat verecundia, quam
eloquentia, quae nobis parum suppetit, adjuvetur. Nam cum id quod
dico, nec ipsi experti fuerint qui experiri potuerunt (quoniam
praeoccupante peccato exsilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in
opere serendae propaginis tranquillo arbitrio convenirent), quomodo
nunc cum ista commemorantur, sensibus occurrit humanis, nisi
experientia libidinis turbidae, non conjectura placidae voluntatis?
Hinc est quod impedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio
cogitantem. Verumtamen omnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori
omnium naturarum, voluntatum autem bonarum adjutori et remuneratori,
malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non
defuit utique consilium, quo certum numerum civium in sua sapientia
praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae civitatis impleret:
non eos jam meritis, quandoquidem universa massa tanquam in vitiata
radice damnata est, sed gratia discernens; et liberatis non solum de
ipsis, verum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens.
Non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum
malis, cum ab eorum hominum consortio fit immunis, cum quibus illi
justa esset poena communis. Cur ergo non crearet Deus, quos
peccaturos esse praescivit; quandoquidem in eis et ex eis, et quid
eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset
ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore perversa inordinatio
delinquentium rectum perverteret ordinem rerum?
|
|