|
1. Quod si quisquam dicit, carnem causam esse in malis moribus
quorumcumque vitiorum, eo quod anima carne affecta sic vivit; profecto
non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam corpus quidem
corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Unde etiam idem
apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante
dixerat, Etsi exterior homo noster corrumpitur (II Cor. IV,
16): Scimus, inquit, quia si terrena nostra domus habitationis
dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam
aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum
quod de coelo est superindui cupientes: si tamen et induti , non nudi
inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus
gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur
mortale a vita (II Cor. V, 1-4). Et aggravamur ergo
corruptibili corpore, et ipsius aggravationis causam, non naturam
substantiamque corporis, sed ejus corruptionem scientes, nolumus
corpore exspoliari, sed ejus immortalitate vestiri. Et tunc enim erit
, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. Aggravat ergo nunc
animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15). Verumtamen qui omnia animae
mala ex corpore putant accidisse, in errore sunt.
2. Quamvis enim Virgilius Platonicam videatur luculentis versibus
explicare sententiam, dicens,
|
Igneus est ollis vigor et coelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
Terrenique hebetant artus moribundaque membra;
|
|
omnesque illas notissimas quatuor animi perturbationes, cupiditatem,
timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum
atque vitiorum volens intelligi ex corpore accidere, subjungat et
dicat,
|
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere coeco:
|
|
|
Aeneid. lib. 6, vers. 730-734
|
tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis, quae
aggravat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro
corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse
corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam
incitamenta vitiorum, et ipsa desideria vitiosa: non tamen omnia vitae
iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus
diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus fornicator vel
ebriosus, vel si quid hujusmodi mali est quod ad carnis pertinet
voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et
instigator occultus: est tamen maxime superbus atque invidus. Quae
illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus
caliginosi hujus aeris aeterno supplicio destinatus . Haec autem vitia
quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit Apostolus, quam
certum est diabolum non habere. Dicit enim, inimicitias,
contentiones, aemulationes, animositates, invidias, opera esse
carnis (Galat. V, 20-21): quorum omnium malorum caput atque
origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem
illo est inimicior sanctis? quis adversus eos contentiosior, animosior
et magis aemulus atque invidus invenitur? Et haec omnia cum habeat
sine carne, quomodo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt
hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo
carnem, quam non habet diabolus; sed vivendo secundum se ipsum, hoc
est secundum hominem, factus est homo similis diabolo: quia et ille
secundum se ipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit; ut non
de Dei, sed de suo, mendacium loqueretur, qui non solum mendax,
verum etiam mendacii pater est (Joan. VIII, 44). Primus est
quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.
|
|