CAPUT IV. Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.

1. Cum ergo vivit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo. Quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait, Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit (Rom. III, 7). Meum dixit mendacium, veritatem Dei. Cum itaque vivit homo secundum veritatem, non vivit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Cum vero vivit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium vivit: non quia homo ipse mendacium est, cum sit ejus auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii; sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum a quo factus est, viveret; id est, illius potius, quam suam faceret voluntatem: non autem ita vivere, quemadmodum est factus ut viveret, hoc est mendacium. Beatus quippe vult esse, etiam non sic vivendo ut possit esse. Quid est ista voluntate mendacius? Unde non frustra dici potest, omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum, nisi ea voluntate, qua volumus ut bene sit nobis, vel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis; vel cum fiat ut melius sit nobis, hinc potius pejus est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit; non de se ipso, secundum quem vivendo delinquit?

2. Quod itaque diximus, hinc exstitisse civitates duas diversas inter se atque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum viverent; potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum vivant. Apertissime quippe Paulus ad Corinthios dicit: Cum enim inter vos sint aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem; quod a carne, id est a parte hominis, intelligitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis spiritu , spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi (I Cor. II, 11-14). Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit, Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id. III, 1). Et illud ex hoc eodem loquendi modo intelligitur, id est , a parte totum. Et ab anima namque, et a carne, quae sunt partes homin, is potest totum significari, quod est homo; atque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis; sed idem ipsum est utrumque, id est, secundum hominem vivens homo. Sicut non aliud quam homines significantur, sive ubi legitur, Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20): sive quod scriptum est, Septuaginta quinque animae descenderunt cum Jacob in Egyptum (Gen. XLVI, 27). Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelliguntur. Et quod dictum est, Non in sapientiae humanae doctis verbis, potuit dici, Non in sapientiae carnalis: sicut quod dictum est, Secundum hominem ambulatis; potuit dici, Secundum carnem. Magis autem hoc apparuit in his quae subjunxit: Cum enim quis dicat, Ego sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Quod dicebat, Animales estis, et, Carnales estis; expressius dixit, Homines estis: quod est, Secundum hominem vivitis, non secundum Deum; secundum quem si viveretis, dii essetis.