|
Non igitur opus est in peccatis vitiisque nostris ad Creatoris
injuriam carnis accusare naturam, quae in genere atque ordine suo bona
est: sed deserto Creatore bono, vivere secundum creatum bonum, non
est bonum; sive quisque secundum carnem, sive secundum animam, sive
secundum totum hominem, qui constat ex anima et carne (unde et nomine
solius animae, et nomine solius carnis significari potest), eligat
vivere. Nam qui velut summum bonum laudat animae naturam, et tanquam
malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter appetit,
et carnem carnaliter fugit: quoniam id vanitate sentit humana, non
veritate divina. Non quidem Platonici, sicut Manichaei desipiunt,
ut tanquam mali naturam terrena corpora detestentur ; cum omnia
elementa, quibus iste mundus visibilis contrectabilisque compactus
est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant, Verumtamen ex
terrenis artubus moribundisque membris sic affici animas opinantur, ut
hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae sive
tristitiae: quibus quatuor vel perturbationibus, ut Cicero appellat
(Tuscul. quaest. lib. 4, cap.) vel passionibus, ut plerique,
verbum e verbo graeco exprimunt , omnis humanorum morum vitiositas
continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas apud Virgilium,
cum audisset a patre apud inferos, animas rursus ad corpora redituras,
hanc opinionem miratur, exclamans:
|
O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est
Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti
Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
|
|
|
Aeneid. lib. 6, vers. 719-721
|
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque
membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab
hujusmodi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas asserit esse
purgatas, cum rursus incipiunt in corpora velle reverti? Unde
colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino vanissimum,
vicissim alternans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum
mundatio et inquinatio, non potuisse veraciter dici, omnes culpabiles
atque vitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere:
siquidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido
usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam, et
extra omne corpus animam constitutam, ipsam compellat esse in corpore.
Unde etiam, illis fatentibus, non ex carne tantum afficitur anima,
ut cupiat, metuat, laetetur, aegrescat ; verum etiam ex se ipsa his
potest motibus agitari.
|
|