|
Interest autem qualis sit voluntas hominis: quia si perversa est,
perversos habebit hos motus; si autem recta est, non solum
inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. Voluntas est quippe in
omnibus: imo omnes nihil aliud quam voluntates sunt. Nam quid est
cupiditas et laetitia, nisi voluntas in eorum consensionem quae
volumus? et quid est metus atque tristitia, nisi voluntas in
dissensionem ab his quae nolumus? Sed cum consentimus appetendo ea
quae volumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae
volumus, laetitia vocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod
accidere nolumus, talis voluntas metus est; cum autem dissentimus ab
eo quod nolentibus accidit, talis voluntas tristitia est. Et omnino
pro varietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur, sicut allicitur
vel offenditur voluntas hominis, ita in hos vel illos affectus mutatur
et vertitur. Quapropter homo qui secundum Deum, non secundum hominem
vivit, oportet ut sit amator boni: unde fit consequens ut malum
oderit. Et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, vitio malus
est: perfectum odium (Psal. CXXXVIII, 22) debet malis,
qui secundum Deum vivit; ut nec propter vitium oderit hominem, nec
amet vitium propter hominem; sed oderit vitium, amet hominem. Sanato
enim vitio, totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse,
remanebit.
|
|