CAPUT VIII. De tribus perturbationibus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive tristitia, quam virtus animi sentire non debeat.

1. Quas enim Graeci appellant EYPATEIAS, latine autem Cicero constantias nominavit, Stoici tres esse voluerunt, pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem: pro aegritudine vero vel dolore, quam nos vitandae ambiguitatis gratia, tristitiam maluimus dicere, negaverunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio devitat malum, quod debet sapiens devitare: tristitia porro quia de malo est, quod jam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti; nihil in ejus animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut velle, gaudere, cavere negent nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere, laetari, metuere, contristari. Et illas tres esse constantias, has autem quatuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum plurimos autem passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur EYPATEIAI; istae autem quatuor PATE. Haec locutio utrum Scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inveni quod ait Propheta, Non est gaulere impiis dicit, Dominus (Isai. LVII, 21, sec. LXX): tanquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis; quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in Evangelio, Quaecumque vultis ut faciant vobis hominis, haec et vos facite illis (Matth. VII, 12), ita dictum videtur, tanquam nemo possit aliquid male vel turpiter velle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt, bona, et ita interpretati sunt: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona. Cavendum enim putaverunt, ne quisquam inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa convivia, in quibus se, si et ipse illis faciat similia, hoc praeceptum existimet impleturum. Sed in graeco Evangelio, unde in latinum translatum est, non legitur, bona; sed, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis: credo propterea, quia in eo quod dixit, vultis, jam voluit intelligi bona. Non enim ait, Cupitis.

2. Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est: et cum legimus eos quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intelligendae , ubi rectus sensus alium exitum non potest invenire; sicut ista sunt quae exempli gratia partim ex Propheta, partim ex Evangelio commemoravimus. Quis enim nescit impios exsultare laetitia? et tamen non est gaudere impiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc verbum ponitur? Item quis negaverit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque sibi ab aliis fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se invicem turpitudine illicitae voluptatis oblectent? Et tamen saluberrimum verissimumque praeceptum est, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio voluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione vero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur, Noli velle mentiri omne mendacium (Eccli. VII, 14); nisi esset et voluntas mala, a cujus pravitate illa distinguitur, quam praedicaverunt Angeli dicentes, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Nam ex abundanti additum est, bonae, si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in charitatis laudibus dixisset Apostolus, quod non gaudeat super iniquitate (I Cor. XIII, 6), nisi quia ita malignitas gaudet? Nam et apud auctores saecularium litterarum, talis istorum verborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus:

“Cupio, Patres conscripti, me esse clementem”

(Orat. 1 in Catil., cap. 2). Quia id verbum in bono posuit, quis tam perverse doctus existat, qui non eum Cupio, sed Volo potius dicere debuisse contendat? Porro apud Terentium flagitiosus adolescens insana flagrans cupidine:

“Nihil volo aliud,”

inquit,

“nisi Philumenam.”

Quam voluntatem fuisse libidinem, responsio quae ibi servi ejus senioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:

Quanto satius est, te id dare operam, quo istum
ex animo amorem amoveas tuo,
Quam id loqui quo magis libido frustra accendatur tua?

In Andria, act. 2, scen. 1, vers. 6-8

Gaudium vero eos et in malo posuisse, ille ipse Virgilianus testis est versus, ubi has quatuor perturbationes summa brevitate complexus est:

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.

Aeneid. lib. 6. vers. 733

Dixit etiam idem auctor,

“Mala mentis gaudia”

(Ibid. vers. 278, 279).

3. Proinde volunt, cavent , gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis verbis enuntiemus, cupiunt, timent, laetantur et boni et mali: sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu perversa voluntas est. Ipsa quoque tristitia; pro qua Stoici nihil in animo sapientis inveniri posse putaverunt, reperitur in bono, et maxime apud nostros. Nam laudat Apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit, illis Apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint poenitendo: qualis tristitia, nisi eorum qui peccaverint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistola illa, etsi ad horam contristavit vos, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem impoenitendam operatur: mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim idipsum secundum Deum contristari, quantum perficit in vobis industriam (II Cor. VII, 8-11). Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc videri utilem esse tristitiam, ut peccasse poeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cujus poenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus videretur, Socrate disputante, et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante, flevisse . Huic ergo stultitia fuit causa etiam hujus utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.