|
Quamobrem nullus prudens rerum existimator dubitaverit, Cain, non
solum aliquam, verum etiam magnam potuisse condere civitatem, quando
in tam longum tempus protendebatur vita mortalium : nisi forte
infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat
quaestionem, qua vixisse tunc homines scriptum est in auctoribus
nostris ; et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam
magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde
et nobilissimus eorum poeta Virgilius, de ingenti lapide, quem in
agrorum limite infixum vir fortis illorum temporum pugnans et rapuit,
et cucurrit, et intorsit, et misit,
|
Vix illum (inquit) lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus:
|
|
|
Aeneid. lib. 12, v. 899-900
|
significans majora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto
magis igitur temporibus recentioribus mundi, ante illud nobile
diffamatumque diluvium? Sed de corporum magnitudine plerumque
incredulos nudata per vetustatem sive per vim fluminum variosque casus
sepulcra convincunt, ubi apparuerunt, vel unde ceciderunt incredibilis
magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum
in Uticensi littore molarem hominis dentem tam ingentem, ut si in
nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis
videretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicujus fuisse
crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo majora, quam nostra,
tunc corpora, gigantes longe caeteris anteibant. Sicut aliis deinde
nostrisque temporibus rara quidem, sed nunquam ferme defuerunt, quae
modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus, doctissimus
homo, quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora
naturam ferre testatur. Quod etiam Homerum commemorat saepe carmine
fuisse conquestum, non haec velut poetica figmenta deridens, sed in
historicam fidem tanquam miraculorum naturalium scriptor assumens
(Hist. natur. lib. 7, cap. 16). Verum, ut dixi,
antiquorum magnitudines corporum inventa plerumque ossa, quoniam
diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum
autem numerositas cujusque hominis qui temporibus illis fuit, nullis
nunc talibus documentis venire in experimentum potest. Nec tamen ideo
fides sacrae huic historiae deroganda est, cujus tanto impudentius
narrata non credimus, quanto impleri certius praenuntiata conspicimus.
Dicit tamen etiam idem Plinius , esse adhuc gentem, ubi ducentos
annos vivitur. Si ergo humanarum vitarum diuturnitates, quas experti
non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, cur non
habuisse credantur et tempera? An vero est credibile alicubi esse quod
hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?
|
|