|
Quocirca etsi inter hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum
nonnulla videtur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum:
non tamen tanta est, ut illos homines tam longaevos fuisse
dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium qui
appellatus est Seth, ducentos triginta annos vixisse reperitur in
codicibus nostris, in hebraeis autem centum triginta perhibetur
(Gen. V, 3). Sed posteaquam eum genuit, septingentos vixisse
legitur in nostris, octingentos vero in illis (Ibid., 4). Atque
ita in utrisque universatis summa concordat. Ac deinde per
consequentes generationes antequam gignatur qui gigni commemoratur,
minus vixisse apud hebraeos pater ejus invenitur centum annos: sed
posteaquam est genitus idem ipse, centum minus quam in hebraeis
inveniuntur in nostris. Atque ita hinc et inde numeri universitas
consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices
discrepant. In septima vero, ubi ille qui natus est Enoch, non
mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem
dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam
gigneret eum qui ibi commemoratus est filium: atque ita in summa
similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur,
secundum utrosque codices, trecentos sexaginta et quinque (Ibid.,
21-23). Octava generatio habet quidem nonullam diversitatem,
sed minorem, ac dissimilem caeteris. Mathusalem quippe, quem genuit
Enoch, antequam gigneret eum qui in ipso ordine sequitur, secundum
hebraeos non centum minus, sed viginti amplius vixit annos: qui rursus
in nostris posteaquam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque
sibi summa universi numeri occurrit (Ibid. 25-27). In sola
nona generatione, id est in annis Lamech filii Mathusalem, patris
autem Noe, summa universitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti
enim et quatuor annos plus vixisse in hebraeis, quam in nostris
codicibus invenitur. Nam antequam gigneret filium, qui vocatus est
Noe, sex minus habet in hebraeis quam in nostris: postea vero quam
eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris (Ibid.
28-31). Unde sex illis detractis, restant viginti et quatuor,
ut dictum est.
|
|