|
Per hanc autem discrepantiam hebraeorum codicum atque nostrorum,
exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalem quatuordecim annos
vixisse post diluvium computatur , cum Scriptura ex omnibus qui in
terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret
evasisse diluvii (I Petr. III, 20), in quibus Mathusalem
non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalem, priusquam
gigneret illum quem vocavit Lamech, vixit annos centum sexaginta
septem: deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, vixit
annos centum octoginta octo, qui simul fiunt trecenti quinquaginta
quinque. His adduntur sexcenti Noe, quoto ejus anno diluvium factum
est (Gen. VII, 6): qui fiunt nongenti quinquaginta quinque,
ex quo Mathusalem natus est usque ad annum diluvii. Omnes autem anni
vitae Mathusalem nongenti sexaginta novem computantur: quia cum
vixisset annos centum sexaginta septem, et genuisset filium, qui est
appellatus Lamech, post eum genitum vixit annos octingintos duos; qui
omnes, ut diximus, nongenti sexaginta novem fiunt (Gen. V,
25-27). Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu
Mathusalem usque ad diluvium, remanent quatuordecim, quibus vixisse
creditur post diluvium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in
terra, ubi omnem carnem, quam vivere in aquis natura non sinit,
constat fuisse deletam, cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum
fuisse, atque ibi donec diluvium praeteriret, vixisse arbitrantur;
nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem
suscepit Ecclesia, et credentes Judaeorum potius quam istos non
habere quod verum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse
potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in
nostram per graecam Scriptura ipsa translata est. Sed inquiunt, non
esse credibile Septuaginta interpretes, qui uno simul tempore unoque
sensu interpretati sunt, errare potuisse, aut ubi nihil eorum
intererat, voluisse mentiri; Judaeos vero, dum nobis invident, quod
Lex et Prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quidam in
cordibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem vel
suspicionem accipiat quisque ut putaverit: certum est tamen, non
vixisse Mathusalem post diluvium, sed eodem anno fuisse defunctum, si
verum est quod de numero annorum in hebraeis codicibus invenitur. De
illis autem Septuaginta interpretibus quid mihi videatur, suo loco
diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas
hujus operis postulat, commemoranda, adjuvante Domino, venerimus .
Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas
habuisse vitas illius aevi homines, ut posset aetate unus, qui de
duobus, quos solos terra tunc habuit parentibus primus est natus, ad
constituendam etiam civitatem multiplicari genus humanum.
|
|