|
1. Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Judaeorum esse
mendacium; de quo superius satis actum est: nam Septuaginta
interpretes laudabiliter celebratos viros non potuisse mentiri. Ubi si
quaeram, quid sit credibilius, Judaeorum gentem, tam longe lateque
diffusam, in hoc conscribendum mendacium uno consilio conspirare
potuisse, et dum aliis invident auctoritatem, sibi abstulisse
veritatem; an septuaginta homines, qui etiam ipsi Judaei erant, in
uno loco positos, quoniam rex Aegypti Ptolemaeus eos ad hoc opus
asciverat, ipsam veritatem gentibus alienigenis invidisse, et
communicato istud fecisse consilio: quis non videat quid proclivius
faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam, vel Judaeos
cujuslibet perversitatis atque malitiae tantum potuisse credat in
codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis; vel Septuaginta
illos memorabiles viros hoc de invidenda gentibus veritate unum
communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de
bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri
potuisse in codice uno, scilicet primitus inde descripto, unde jam
latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error.
Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalem non absurdum est
suspicari; et in illo alio, ubi superantibus viginti et quatuor annis
summa non convenit. In his autem in quibus continuatur ipsius
mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini
inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum
autem ubi deerant, supersint; ubi supererant, desint, ut summa
conveniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta,
septima generatione invenitur: videtur habere quamdam, si dici
potest, error ipse constantiam; nec casum redolet, sed industriam.
2. Itaque illa diversitas numerorum aliter se habentium in codicibus
graecis et latinis, aliter in hebraeis, ubi non est ista de centum
annis prius additis et postea detractis per tot generationes continuata
parilitas, nec malitiae Judaeorum, nec diligentiae vel prudentiae
Septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur errori, qui de
bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam
etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid quod facile
possit intelligi, vel quod appareat utiliter disci, et negligenter
describuntur, et negligentius emendantur. Quis enim existimet sibi
esse discendum, quot millia hominum tribus Israel sigillatim habere
potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur: et quotus quisque
hominum est, cui profunditas utilitatis hujus appareat? Hic vero ubi
per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt;
et post natum, qui commemorandus fuerat, filium, desunt ubi
adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum
vellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos vixisse
antiquos, quod eos brevissimos nuncupabant; et hoc de maturitate
pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere; atque
ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret
incredulis, ne homines tam diu vixisse recipere in fidem nollent;
addidit centum, ubi gignendis filiis habilem non invenit aetatem;
eosdemque, post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic
quippe voluit credibiles facere idonearum generandae proli convenientias
aetatum, ut tamen numero non fraudaret universas aetates viventium
singulorum. Quod autem in sexta generatione id non fecit, hoc ipsum
est quod magis movet, illum ideo fecisse, cum res quam dicimus
postulavit, quia non fecit ubi non postulavit. Invenit namque in
eadem generatione apud hebraeos vixisse Jareth, antequam genuisset
Enoch, centum sexaginta duos annos (Gen. V, 18), qui secundum
illam rationem brevium annorum fiunt anni sexdecim, et aliquid minus
quam menses duo; quae jam aetas apta est ad gignendum: et ideo addere
centum annos breves, ut nostri viginti sex fierint, necesse non fuit;
nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum.
Sic factum est ut hic nulla esset inter codices utrosque varietas.
3. Sed rursus movet, cur in octava generatione, antequam de
Mathusalem nasceretur Lamech, cum apud hebraeos legantur centum
octoginta duo anni, viginti minus inveniuntur in codicibus nostris,
ubi potius addi centum solent; et post genitum Lamech complendam
restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si
enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem, decem et
septem volebat intelligi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere jam
debebat: quia invenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter
quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inveniebat, addebat.
Hoc autem de viginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere
potuisse, nisi eos sicut prius detraxerat, restituere postea curaret,
ut summae conveniret integritas. An forte astutius factum existimandum
est, ut illa, qua centum anni prius solent adjici et postea detrahi,
occultaretur industria, cum et illic ubi necesse non fuerat, non
quidem de centum annis, verumtamen de quantulocumque numero prius
detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istud
accipiatur, sive credatur ita esse factum, sive non credatur; sive
postremo ita, sive non ita sit: recte fieri nullo modo dubitaverim,
ut cum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur, quandoquidem
ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae
potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio.
Nam in quibusdam etiam codicibus graecis tribus, et uno latino, et
uno etiam syro inter se consentientibus, inventus est Mathusalem sex
annis ante diluvium fuisse defunctus .
|
|